Buch 
Isaaci Newtoni ... Lectiones opticae, annis MDCLXIX, MDCLXX & MDCLXXI in scholis publicis habitae: et nunc primum ... in lucem editae
Entstehung
Seite
198
JPEG-Download
 

198 De Radiorum Par. II.

cularum ad dictam papyrum projectas: id quodnullo pacto contingere potuisset, nisi radii manan-tes ab aliquot punctis ipsius /'F/J in totidem pun-ctis rursus convenirent ad at X x. Et licet nonexacte conveniant in iisdem punctis manantes abiisdem, cum lens refractaria vice speculi adhibeturut in figuris 14 & j 5, & proinde colores nonnullosgenerent in confinio lucis & umbras, sicut luse expli-cui ; tamen spatium in quod conveniunt tantillumest, ut pro puncto sensibili ferme habeatur.

Secundo, silentem in figura 14 ita statuas, utaequidistet a focis ejus F & X in medio posita, ac de-inde colores excipias in papyrum P T tum ultra len-tem versus X, tum citra versus F alternis tempori-bus admotam ; possis observare, quod colores eo-dem plane modo apparent, diminuuntur, & inalbedinem paulatim convertuntur, dum dictapapyrus motu lento & continuo transfertur adF, atq; dum transfertur ad X; adeo ut diver-gentia colorum ab F & convergentia ad X om-nino similis sit. Pari ratione, si papyrus it T lentemoveatur ad X, juxta & /> t moveatur ad F, iidemcolores conspicientur in utraque, & eodem mododesinent in albedinem, hoc tantum excepto quodeorum situs contradatur propter decussationem ra-diorum in X ; atque adeo divergentia colorum abutrisque F & X similis est. Quid itaque conclu-dendum est exinde, quam quod eodem modo com-