Sect. I. Lucis Coloribus. 201
petuo competat, (ut purpureus maxime refrangibi-libus, rubeus minime refrangibilibus, k sic porro;)quid aliud ab ista cognatione innuitur, quam quodsint congenita, k fortasse quod a communi quadamcausa dependent ? Sed in hujus rei majorem eviden-tiam ostendam praeterea, quod radiorum solis aequa-liter incidentium quaedam genera reflecti possunt,dum alia per reflectentem super Aciem trajiciuntur;adeoque diversos colores diversis radiis ante om-nem refractionem inesse. Sit A B C (fig. 20.) pris-ma, quod excipit radios in obscurum cubiculum perforamen F uno digito latum trajectos, eofque re-fringit ad papyrum vel parietem H I iis obsistentemapudT: porro autem, cum superficies prismatis B Csion omnes refringat radios versus T, sed k pluri-mos reflectat, eos apud P siste etiam cum alia papy-ro K L, in morem albae imaginis foramini F persi-mili terminante. Deinde converte prisma circaaxem ejus secundum ordinem literarum A B C A,videbis tum amplitudinem colorum ad T, tumquantitatem lucis ad P augeri perpetuo; donec tan-dem, cum refractio ad planum B C fit maxime obli-qua, colores ad T incipient evanescere, k reflecti adP; purpureus primo, deinde caeruleus, viridis & fla-v us, 8c denique ruber, cujus quidem lucis accessuimago p fiet multo lucidior quam antea. Intereavero dum colores ad T gradatim evanescunt, vide-bis albedinem ad P paululum mutari k nonnihil ver-S ei 'e ad caeruleum, per accessum nempe purpurei k
D d caerulei