2.16
De Radiorum Par. II.
lea. Sic indicum in violacea & caerulea luce maxi-me resplendet, & splendor ejus gradatim deminui-tur, prout in rubeam lucem per gradus interme-dios continuo transfertur. Sic porrus lucem viri-dem plusquam rubeam aut purpuream reflectereconspicitur, & sic in aliis. Et quo corpora sub diosunt intensiorum & magis specificorum colorum, eominus in aliena luce resplendent.
Quamobrf.m, ut bLc facilius 8c magis cum evi-dentia pertentes, corpora seligere oportet intensis co-loribus, 8r quam poteris maxime simplicibus colo-ribus praedita; id quod cognosces, si, prismate adhi-bito, seligas, quae ad extremitates, nigredini conter-minas, distinctiora apparent 85minus variegata. Prae-terea colores prismatum, quos in haec corpora pro-jicis, debent esse ab invicem per plures refractionesoptime discreti. Nam, si colores per unici tantumprismatis, juxta lucis ingressum positi, refractionemsecernantur, non color lucis incidentis, sed alius qui-dem, inter corporis in aprico conspecti &: lucis hu-jus incidentis colorem intermedius generabitur.Quemadmodum, si hujusmodi lux flava in caeruleumincidat, corpus illud non flavescet led virebit potius,propterea quod plures e viridiformibus radiis, in hacflava luce latitantibus, quam e flaviformibus refle-ctere aptum sit; &r sic rubeum corpus in viridi luceflavescere potest, & in caerulea luce virescere, si mo-do lux illa ab aliis commistis coloribus non bene
purgetur-