Buch 
Isaaci Newtoni ... Lectiones opticae, annis MDCLXIX, MDCLXX & MDCLXXI in scholis publicis habitae: et nunc primum ... in lucem editae
Entstehung
Seite
218
JPEG-Download
 

De Radiorum Par. II.

Ll8

tur &: explicatu difficillimae. Et imprimis, quia:corpora evadunt colorata reflectendo quaedam ge-nera radiorum & intromittendo caetera, si aliqua-tenus tranfpareant; concludendum esse videtur,quod colores transmittantur, qui minime reflectun-tur, & inde alius sit eorum color cum transpiciuntur,,atque alius cum cernantur luce reflexa. Et hocquam bene convenit cum experientia videre est inlibro Boylei de coloribus. Silicet infusio ligni ne-phretici, quando diversa luce transpicitur, rubea velflava appareat, 8c caerulea cum cernitur ad plagaslucis incidentis. E contra vero aurum foliatumapparet flavum transparet caeruleum. Sic vitrifragmenta per totam profunditatem colorata, qualiain antiquis templorum fenestris reperiuntur, variosplerumque colores pro positione spectatoris exhi-bent. Et crassiorum laminarum vitri pellucidiffi-mi (qualia ad fabricanda telefcopia adhibentur)!cum adversas oras aspexi, caeruleum vidi reflexum, &flavum transmissum cum perspexi: Caeruleus autemmaxime apparuit, cum illustrabatur jubare in obscu-ratum cubiculum immisso, & a lente concava di-stracto ne nimid Luce color perfunderetur. Nequeullus dubito, quin plurima existant hujus rei exem-pla, si quis operae, pretium duxerit in variis liquori-bus, aliisque corporibus transparenter coloratis, exa-men instituere, interea cavendo, ne lux e pluribusplagis simul incidat*.

Quo9