Buch 
Isaaci Newtoni ... Lectiones opticae, annis MDCLXIX, MDCLXX & MDCLXXI in scholis publicis habitae: et nunc primum ... in lucem editae
Entstehung
Seite
224
JPEG-Download
 

De Radiorum

Par. II.

Ad eundem modum, si cupias experimenta peni-tus rimari, quibus aliqua genera radiorum omninoreflecti poflint, dum alia (licet similiter incidentia)partim transmittantur ; prisma H I K circa axemejus converte, donec altera pars colorum (violaceanempe & caerulea) postquam obliquissime refractafuerit versus L V, abinde penitus dispareat versus7r deflexa ; parte tamen altera ad L V pervadente.Deinde, si dimidum colorum rubedinem versus in-tercipias ad M N, rubor & flavus disparebunt adL V, & lux ad 7T reflexa fiet admodum caerulea.Sin alterum purpuram versus intercipias, ruborapud L V non mutabitur, sed lux in nr (propterablatum purpureum & caeruleum) flavescet aut ru-bescet. Id quod indicat purpuriformia & caeruli-formia radiorum genera penitus ad vr reflecti, dumLXtera partim refranguntur ad L V. Praeterea, sicorpus aliquod coloratum v. g. cinnabaris, hac luceX Y illuminetur, sub proprio colore perinde appa-rebit, quasi in luce subdiali constitutum aspiceres.Quod si caeruliformes & viridisormes radios juxtalentem praelapsuros intercipias, rubor ejus intende-tur : At cum rubriformes radios intercipis, cinna-baris non amplius rubebit, sed flavedinem aut viridi-tatem aliumve quemvis colorem, pro specie radio-rum, quos praetermittis, induet. Nec secus alia co-lorum phaenomena, quae prismata ab immediata so-hs luce eliciunt, ope lucis hujus X Y poteris expe-riri*