Buch 
Isaaci Newtoni ... Lectiones opticae, annis MDCLXIX, MDCLXX & MDCLXXI in scholis publicis habitae: et nunc primum ... in lucem editae
Entstehung
Seite
242
JPEG-Download
 

Par. II.

2.42. De Variis

lucem in hanc figuram projeci, ut constaret denuo,.an color quilibet intra limites sic assignatos contine-retur, 8c cum tota imago totam occupabat figuram,singuli etiam colores cum singulis partibus quamoptime conveniebant. Interea vero in spatiis istisloca observabam (qualia in hoc schemate punctimnotantur) ubi singuli colores faturi & in suo genereillustrissimi apparuere.

Jam horum locorum & limitum, colores dister-minantium, intervalla non alia fore manifestum est,etiamsi circulos ex quibus imago conflatur, per me-thodos sepius recensitas, centris non mutatis, quan-tumvis minueres. Ea scilicet de cauta, ut hetero-genei plus segregarentur & colores evaderent sim-pliciores. Quippe, cum in ipsissimis rectilineis ter-minis A B & C D colores sint absolute simplices, &colores in media imagine prope lineam XYcum istisquibus interjacent marginalibus congeneri appare-ant, ratio etiam suadet, quod heterogeneorum mi-stura non sensibiliter mutet locum alicujus coloris;siquidem hinc 8c inde venientes sc mutuo contempe-rant. Sic radii viridiiormes & purpuriformes percaeruleum sparsi aequipollent, 8e ideo non dimoventaut conturbant colorem illum, ut soli (quamvisnulli purpuriformes intermiscerentur) ibidem com-ponerent 8c exhiberent. Sed hic excipienda suntspatia circulis terminalibus A C & B D compre-hensa, ubi contemperameutura illud ex parte exte-riori