XIV
filaret tam Sacne, quam profanae antiquitatis monimenta, necessitu-dinem coluit Joannis Lucii, Viri, cujus dignitatem tum in aliis, tum_,in hoc potissimum studiorum genere praestantiam abunde testanturHistoriae Regni Dalmatiae , & alii quamplures libri, quibus, dumLiterariae Reipubiicae consuluit, aeternum nomini suo monimentumconstituit. Temperabo a coeteris ejus virtutum laudibus , cum haeclaudandi officia necessitudinis meae erga illum jam publicus rumorpraevenerit ; & grati animi testimonia paucis indigeant apud eos,quibus ant£ beneficia constiterunt, quam Viri nomen. Hunc ita-que cum frequentior adiret Vir ille, & eruditos sermones de mo-re haberet, quadam die fortuito de Musivis Operibus quaestio ortaest , ac de iis potissimum, quae in Urbis Ecclesiis hodie visuntur.Hanc nactus occasionem Lucius, quotquot ibi praesto erant, quot-quot erudita exercitatio suggerebat, testimonia recitavit , polli-citus plura, si cuperet , fe allaturum ex probatiilimis Scriptori-bus excerpta , qui de nonnullis Urbis Ecclesiis aliquot retro saeculisconscripsissent. Ideoque eo tempore diligenter perscrutatus Aucto-res illos, qui de hujusmodi rebus plura tradiderant, & aliorum-,scripta cum Imaginibus, quae ad hunc diem stetere, attente confe-rens , Exteri studium illius oculari experimento excitare curabat.Saepius & Ipse hujusmodi inspectionibus adfui; cum enim locorumdistantia, & Lucii gravis aetas vehiculi opem exposceret, meo ut-plurimüm utebatur , rependebatque gratissimam mihi collocutio-nis suae vicem, quam & Exterus interrogationibus suis utilissimamexperiebatur . At ne frustranens docto feni tam incommodus la-bor evaderet, digerebat in Codicem, quae in Musivis Operibus re-pererat, prout eo tempore , quo scribebat, conspiciebantur - Lu-cii exemplo allectus, qui tantum descriptione contentus, Imaginumfaciem, statumque, qualem nunc obtinent, paucis expressit, in-,memoriae potius auxilium, quam in historiae rudimentum praesen-tia prosecutus sum ; animum tamen longius intendi, & tum quae su-persunt , digna censui, quae diligentius, ac prolixius describerentur;tum ea, quae ab iis docemur, altiori indagine ab exordiis repeteren-tur . Hinc plura quandoque adnotavi ad Sacram eruditionem spe-ctantia ; plura interpretatus sum, quae Hieroglyphicorum amba*gibus continebantur ,* plures adduxi calculos Auctorum , sicubi ali-quid probandum fuit plures denique excitavi , si quando e re_/videbantur, & ad rem facere , quaestiones. Haec tamen operis ex-tra