Buch 
Athanasii Kircheri ... Mundus subterraneus : in XII libros digestus
Entstehung
Seite
4
JPEG-Download
 

4 LIBER

dium longe distet ä ponderis medio; Recteigitur monet , ponderis tantum rationemhabendam, non magnitudinis aut molis, id-que innuit, dum gravis medium, dixit; dumvero dicit, fi per tale Centrum ducatur pla-num, figuram quomodocunque secans, sem-per in partes aequiponderantes ipsam divi-det ; Secare & dividere non ita accipiendasunt, ut separationem ab invicem partium si-gnificent ; fit enim plerumque, ut grave, ju-xta planum aliquod, per Centrum gravitatistransiens,divisum in duas partes asquiponde-rantes minime dividatur; eo qubd,postquamdivisas sunt gravis partes, quaelibet earum adsuum Centrum habeat rationem , non am-plius ad prius, quod erat totius, Centrum. Exquo fit, diversem sortiri plerumque rationemonderis, respectu unius Centri, ab ea,quamabuerunt respectu alterius. Cujus rei eapotiffimum ratio exhiberi potest, qubd par-tes quo magis vel minus distent a Centro, ebmagis-vel minus ponderant , ut infra osten-detur.

Sensus igitur eorum verborum erit hujus-modi. Si planum intelligatur quomodocun-que transiens per Centrum gravitatis, circaprasdictum planum partes aequiponderantessemper erunt. Quod verb nonnulli existi-ment , Centrum magnitudinis & gravitatisidem este ex eo , qubd Centrum gravitatisnullibi gravitet, perperam sentiunt; tametsienim Centrum ex se & sua natura non gravi-tet, est tamen fundamentum in corpore gra-vi, cujus intuitu corpus, sectione in quotcun-que partes per id facta, semper partes asqui-ponderantes relinquat, quod in Centro ma-gnitudinis nunquam fit; Si enim globus dare-tur , cujus unum hemisphserium ex plumbo,alterum ex ligno compositum sit, certum est,in hoc globo Centrum magnitudinis ä Cen-tro gravitatis differre,ita quidem ut Centrummagnitudinis medium globi recte possideredici possit , utpote medium figurae ; Cen-trum verb gravitatis tanto ä medio recedetlongius , quanto levior fuerit portio hemi-sphaerii, ex qua globus constituitur; ad pun-ctum videlicet, juxta quod si secetur globus,partes relinquet isorropas sive aequiponde-rantes : Verum tamen est, in globo homo-genen , & nulla differentis materiae mixtu-ra composito, 'Centrum tum magnitudinis,tum gravitatis coincidere, idemque prorsiisesse.

Pari itaque ratione in Terraqueo globofieri putandum est; cum enim aqua ad terre-strium partium structuram differentis ponde-ris rationem habeat, certum est , Centrumgravitatis in terreno globo a Centro magni-tudinis diversum esse; Centro tamen mundisemper congruere, utpote quod vi innata inillud, uti & omnia alia, feratur. Sed rem hocexemplo confirmo. Sit globus Terrae. A B.Centrum gravitatis C, congruat cum Cen-tro mundi C eodem ; secetur jam divina po-

PRIMUS

tentiä segmen- _

mentum D E,

vel quodlibet a- D 4- ----X D

liud 5 quoabla- / \

to certum est, [ d. j

Centrum gravi- \ p J

vitatis non jam A\ /b

in C remanere \. /

amplius, sed in --

F ; atque adeb

mundi Centro congruat, ei mox sese accom-modaturum , ut sic juxta Centrum gravitatisaequilibratum subsistat,

COROLLARIUM.

, «

Hinc patet, Terram, si divina potentia ex-tra Centrum Mundi elevaretur, non,uti non-nulli existimant, constituram , seddimifsemsua virtute propria, uti omnia gravia, Cen-trum Mundi repetituram este. Patet quoque,magnam inter Centrum gravitatis & magni-tudinis differentiam este. Sicuti itaque Sphae-rae proprium est, ex eo tantum, quod pun-ctum habeat in medio ab aequalibus undiquepartibus circundatum,ut Sphaera in duas par-tes squales dividatur, a plano per illud me-dium transeunte;neque enim ulla ratione induas dividi potest squales partes , plano permedium non transeunte j sic etiam ex eo,quod unumquodque grave habet iuum gra-vitatis medium, in duas aequales partes seca-bitur a plano per Centrum transeunte,nequeä plano intelligi poterit in duas sequas partesdividi, quin praedictum planum per illud me-dium transeat. Sequuntur Canones.

Canones de Centrogravitatis G magni-

tudinis.

Si non esset Centrum gravitatis in rebusexistens, nullus ex consequenti daretur mo-tus ; si nullus motus daretur, omnia torpesee-rent, immb universam Naturam in Chaossuum reverti, necesse foret ; idcirco Naturaprovida rebus gravibus appetitum indidit adCentrum,quod omnia appetunt; verum cumad Centrum deseendere non possent virtutepropria,id necestarib requiri videbatur,quodeorum ad centrum Universi appetitum inmotu suo dirigeret, quod quidem nihil aliudest, quam Centrum gravitatis unicuique reigravi proprium; seb hoc enim omnia termi-num suum consequuntur. Quomodo verbhoc Centrum in singulis corporibus existat,8c quomodo inveniri possit, restat explican-dum, utpote sine cujus notitia, quas in decur-su hujus operis dicturi siimus,perfecte intelli-gi non possint.

Notandum itaque, Centrum gravitatis incorporibus solidis existens, plene concipinon posse,nisi id prius in iuperficiebus secto-rum corporum demonstretur; Nam uti ex se-quentibus patebit,cum hujusmodi Centrum,

utpote