Prodest uisdisse urbeseregiones.Carolus V.bis nauigatin Ifricam.
daerPraetatio ad inuictiss.& odijs habeant prosequanturque, ut ad externas hodie nationes peregrinari nonsolum non sit tutu, sed ferè omnino prohibitum& occlusum. Quare fit, ut dum uicinarum gentium nomina uicinis gentibus uix cognita sint, pro mendacijs hodie àquibusdam habeantur, quaecunque de ipsis aut scribuntur aut referuntur, quarum co-gnitio tamen, adeò dulcis& utilis, honoreque digna, semper reputata est, ut clareconstet non ob aliam causam quàm illius amore atque desiderio, pleroque relicto natali solo, relictis charis parentibus, coniugibus, liberis& amicis, relicta(quod ma-ius est) propria salute, cum maximis difficultatibus, periculis, curis, angustijs, ut aliquid experirentur remotissimas transmarinas interdum assumpsisse peregrina-tiones, ut compertum habeamus non hac tempestate nostra solum, uerum ab exordio ferè mundi omnes perquàm maximae autoritatis, prudentiae, eruditionis abomnibus existimatos, in repub.(ostacis& belli tempore) magistros, consiliarios, iu-dices, censores, administratores, duces, publico consensu electos ascitosque esse, quiad remotas terrae oras aliquando profecti, multorum populorum mores cognoue-re& urbes uiderunt, quemadmodum Graeciae atque Italiae priscos illos philoso-phos Socratem Socraticam, Platonem Academicam, Aristotelem Peripateticam, Antisthenem Cynicam, Aristippum Cyrenaicam, Zenonem Stoicam, Pythagoram Py-thagoricam, tantas sectas, tantamque discipulorum frequentiam instituere conci-liareque sibi potuisse conspicimus, quemadmodum ueteres quoque legumlatores Mi-noim& Rhadamantum Cretensibus, Orphea Thracibus, Draconem SolonemqueAtheniensibus, Lycurgum Lacedaemonibus, Mosen(quanquam cum hoc diui-nitus misso, hos nullo modo conferamus Iudaeis, Zamolxim scythis, aliosquemultos ciuitati siue reipublicae praescriptas sacrorum ceremonias, ciuilesque discipli-nas ferre potuisse uidemus. Quae non a se intra patrios muros excogitarant, sed àsapientissimis seculi hominibus Chaldęis ipsis, Magis, Bragmannis, Gymnosophistis& ab Aegyptiorum sacerdotibus, cum quibus aliquandiu conuersati essent,ad suos quisque departaret, quemadmodum postremo praestantissimos heroas Cretensem louem, qui quinquies terrarum orbem perlustrasse praedicatur, pari quoquestudio successuque eius duos filios Dionysium cognomento Bachum& fortissimumHerculem, aemulumque illius Thesea, Iasonem cum ceteris Argonautis, naufragumVlixem,& ex Troia profugum Aeneam, Cyrum, Darium, Xerxem, Alexandrum,magnum, Hannifalem Poenum, Mitridatem Ponti regem quinquaginta nationum linguis loqui peritum, Antiochum magnum, innumerosque Romanorum principes, Scipiones, Marios, Lentulos, Pompeium magnum, Iulium Caesarem, Octauium Augustum, Constantinos, Carolos, Ottones, Conrados, Henricos, Fridericos, susceptas à sein exteras nationes bellicas expeditiones, immortalem hanc gloriam sempiternamque memoriam comparare potuisse cognoscimus, quibus tamentuam Caesaream maiestatem non inferiorem sed plerisque superiorem meritò iudicamus, ob duas illas instructissimas transmarinas expeditiones in Africam& Mau-ritaniam cum summa gloria factas, in quarum prima refeliciter gesta, deuicto saeuo Christiani nominis hoste, magno cum triumpho redijt. Nec in altera defuis-set uictoria, nisi illa in infelicissimam immanemque incidisset tempestatem, elemento-rumque inauditam commotionem, quae heroicos repressit conatus. Quapropter cumtanta sit in terrarum, gentium, earundemque morum cognitione uoluptas, tanta utilitas,neque