Buch 
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Entstehung
JPEG-Download
 

Praefatio ad inuictiss.ipsi, agris colendis addicti experiuntur,& doctos nonnunquam docent, id quod ipsisua cotidiana deprehendunt experientia. Non ergo mirum si aliquando nos literis inescati fallimur in harum rerum descriptionibus, multo magis autem in antiquitatum annotationibus& rerum olim gestarum enarrationibus. Vbique coniectura potius quàm ulla certitudine nitamur oportet, nec usquam certi aliquid affirmemus, nisi ubi ueritas seipsam manifestè prodit. Vsus est Beatus Rhenanus piaememoriae suis coniecturis, quum ante paucos retroactos annos aliquot libros scriberet de Germania: usus est& ante eum Bilibaldus Pirckheimerus certis coniecturis, nec ulli uoluit praescribere legem, ne à sua discederet opinione. Idem nos in hocopere sentimus. Quicunque ostendere poterit, se nobis rectius sentire, huic non solum non repugnabimus, sed etiam gratias habebimus, si nos meliora docere potuerit. Non enim tam pertinaces in nostro sensu sumus, quin libenter cedamus re-ctius sentienti. Hoc ubique& quantum potuimus cauentes, ne quid ex affectu scriberemus, plus priuato quàm ueritatis amore ducti. De longinquis& nobis in-cognitis locis signauimus, quę apud scriptores fide dignos inuenimus, scientes, utplenum laboris est in aliam terrae plagam transferre calamum, ita& fallax nonnunquaminquisitio ac incerta, quum omnia lustrare neminiliceat. Quare etiam doctissimoscriptori facilè uenia dabitur. Execrandum proinde eorum exemplum, qui prouocula si quam inuenerint ineptam, proinde quasi Babylonas ceperint ita gestiunt,exultant, triumphant, officiumque suum studiosis uelut exprobrant. Rursum si quisuerbo dissentiat, ibi non aliter atque pro focis arisque digladiantur. Sed hiscereli-ctis ad te reuertor elementissime Imperator, cuius maiestati hoc totius mundi opusceumundi domino offero, sciens tuam maiestatem non parum delectari Cosmographiae studio, ut uerè ingenuis semper iucundissimum fuit hoc studium& hodie quoque est, maximè autem ubi regionum tabulares descriptiones, ciuitatum icones, animalium& rararum insignium plantarum delineationes, antiquitatum for-mationes atque insignium uirorum(ubi haberi possunt) genuinae effigies accesserint, quę omnia huic operi ego&oroperatores mei quoad licuit adiungere curauimus, nulla etiam magnorum sumptuum habita ratione, inuocantes praetereaplurimorum doctorum uirorum iudicium& auxilium, consulentes principum& episcoporum aulas, ciuitatum etiam imperialium obnixius subsidiarias requi-rentes manus, effecimusque aliquid hac nostra insolentia, sed non omnes, ne quiddissimulem, responderunt uoto nostro. Ecclesiastici praelati plura contulerunt,ut uerum fatear, in hoc opus, quàm reliqui principes. Episcopi enim literis meissollicitati, fuerunt paulò propensiores in hanc rem, potissimum autem Reuerendissimi domini Treuerensis& Vuirceburgensis. Et ciuitatum aliae alijs maiorebeueuolentia& studio me iuuarunt, id quod opus ipsum abundè declarabit.Atque utinam maiorum plures eam humanitatem& ciuilitatem nobis exhibuis-sent, quam in Vienna Austriae, Friburgo Brisgoiae, Vangionum urbe& Vuys-senburgo experti sumus. Defuerunt mihi in hoc conatu, tuae Caesareae maiesta-tis literę, per quas facile licuisset tam in Hispania& Italia, quàm in Germania impetrare quod uolui, sed non patuit accessus ad tuam celsitudinem, quantumuis ua-rijs medijs eam certiorem reddere de meo conatu studuerim. Ex Gallia quoquenihil licuit huc referre, nisi ea quae communes habent historiae, quantumlibet mul-torum