10cosmographiae uni-Argentum in Hispania fodiunt nostro tempore Pompolonenses, in Gallia Nortmanni-Scoti ad Tuidam fluuium, Germani in pluribus locis: in Eufaliae montibus, in Lebe-raualle, confinio scilicet Lotharingiae: in Valesia, in Saxonia, nempe apud Cellerfeldin monte Meliboco& finitimis locis: in Misnia,& uicina Bohemia, quae cum Misnia de argenti fertilitate certat: in Norico prope Schuuatz, in Carpato monte, in Suetia. Foditurquoque haud procul hinc à Basilea argentum in Nigra sylua in loco qui uocatur Dottnau,Argentum ui- sicut& olim in eisdem montibus prope Friburgum frequentes fuerunt argenti fodinae-uumArgento uiuo in Bohemia foecundum est Schonbachum situm ad Egram fluuium,& Be-raunum. Copiam aeris suppeditat Melibocus& Carpatus. Plumbi candidi siue stanni fertie est in Misnia Aldebergum& Ibersdorffum, in Bohemia Schlacchefaldum. Sed plumbinigri mons Ramelus apud Goslariam, Lebera uallis apud Selestadium. Cinerei autem plum-bi Schnebergum in Misnia. Ferrum innumeri loci dant. Aurum nostris temporibus reperitur Granphurdi in Britannia, item in Normandia, in Germania quoque, nempe Corbachi in Vuestphalia,& apud Chattos. Edera fluuius auri ramenta deportat, apud FrancosGoldcranachi& Steinheide haud procul à Nurnberga. Apud Lygios quoque qui Bohemis sunt propinqui, riui sunt qui fluunt ad Goldeberg& Risegrund, qui celebrantur uenis auriferis. In Sibe burgijs Germanis siue Septem castris, Carpati montis incolis, aura-rium metallum est ad Schlottam oppidum& Aldebergum, e quibus locis interdum ef-foditur aurum purum magnitudine nucis auellanae. In Norico etiam sunt duo auri metalla, Gasteinum& Raurisium, atque ibidem Lisara fluuius auri ramenta defert. In Carpa-to monte est Neusola, ubi admodum celebre est aeris metallum. Fructus quos rex ex eocapit annuo tempore, Fuggeri redimunt uiginti millibus nummis aureis Vngaricis. Itemapud Cepusium, quod est pars Carpati montis, sunt tria aeris metalla, nempe in Golniz, Rosetal& Smolniz, ubi atramentum sutorium(uitriolum) conficitur.De machinis, quibus metallarij utuntur in fodinis, atque de spiritibus seu daemonibusuersantibus in eis.Cap. XV.Vicquid è uena& monte excisum est machina tractoria, quam duo in orbem totquent,& modulis extrahuunt, ac deinde quod extraxerunt carris euehunt montenquemonti imponunt, terram è fodina egestam, in tumulum redigentes. Sunt deindemultae& mirabiles machinae à nostri aeui hominibus inuentae, quae ueteres machinas non parum artificio uincunt, aut multum ab eis differunt. Cottenbegi in Bohemia putei sunt plus quàm quingentas orgyas seu passus alti. Quidam planè suntaridi, ubi tam multis machinis non est opus:& quidam adeò multum continent aquae, ut ThalesMilesius hinc terram aquę innatare probare posset,& ibi ingens& perpetuus sine ulla intermissione adhibendus est labor, ad exhauriendum aquam semper mandantem. Et haec unica est causa cur tam uaria& mirabilia excogitata sint,& hucusque excogitentur instrument-ta& machinae, quibus extanta puteorum profunditate, aquaeundique per subterraneosmeatus affirmentes hauriantur. Exciso autem atque extracto metallo, si uena fuerit purain capsulas conijcitur& pilis praeferratis, quae rota aquaria uersat, tunditur ac tenui cribrosecernitur: quae transmeat molitur, quae non translieat, rursus sub pila subijcitur& ampliusteritur. Si cum lapidibus permista fuerit, primum malleis minuitur, lauatur in lacunulis, acpalis agitatur in alueo, cribraturque. Tot exantlantur labores quousque materia metallicper fornacem excoquatur confleturque. Venae quae per saxa montis in longum extenduntmeliores iudicantur, quae ab oriente in occidentem extenduntur per montis decliue, itamen ut forsum montis uersus meridiem sit, decliue uerò ipsius in septentrionem sensisinclinet,& quanto uena abhac recesserit, tanto minus argeti ferax esse solet. Habet etPendens& Ia quaeque uena suam pendentem& iacentem partem. lacens est, in quam uena ueluti recumbit. Pendencens quidin me uerò quae uelut tegmentum uenae sursum incubit. Itaque uenę caput semper ex iacente ipsiutallicis fodinis. indicandum erit. Et ut animantis corpus uenas quasdam habet magnas, à quib. uenulae deriuasolent, sic uenę metallicę suas etiam habent, siue uenulas siue fibras appellare uelis, atque eadiuersas. Sunt etiam uaria officia inter metallicos, sunt leges& decreta, imò respub. quaedipsis est bene constituta. Compertum est quoque genus dęmonum in nonnullis fodinis uersari,rum quidam nihil danni metallicis inferunt, sed in puteis uagantur, laborib. cum nihil agant uidetur se
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Seite
10
JPEG-Download
verfügbare Breiten