liber II.59aquam, cum lac in caseum coagulare uolunt. Moriuntur quoque pecora trigesima die, nisialiquid sanguinis illis eluciatur. Herba qua uescuntur oues, est quidem arida, sed generatincredibilem in lacte& carne pinguedinem.De fertilitate totius Hispaniae.TIspania in multis quidem locis inculta iacet, idque ob saxeum fundum, uel ob solitu-dines equalentes, aut ob alias causas, tamen si conferatur cum Africa, est multo fertilior ea, idque propter magnos calores quos Africa habet. Suppeditat Hispaniain multis locis abunde ea quibus homo opus habet, ut sunt frumentum, uinum, fru-ctus, oleum, pecora, linum, ferrum& metalla, mel, cera, piscosae aquae& alia his similia.Non coquunt salem sed effodiunt è terra: Non fatigatur terratôt uentis ut Gallia, nec in-ficitur aer pestiferis paludibus& nebulis. Aurum, argentum& fertum, bonum& proba-tum, nullibi in tanta copia ut in Hispania est inuentum. Non enim effoditur solum aurumèmineris, sed& flumina cum intumescunt ex pluuia, producunt auream arenam, praesertimagus fluuius. Vnde antiqui scriptores testatum olim reliquerunt, eam auri, argenti, cu-pri, stanni, plumbi, ferri, omniumque metallorum fodinis abundare, nec non argenti uiui, salis quoque uberrimam esse. Inuenta sunt olim in Hispania fragmenta auri depurati, magnitudine dimidiae librae. Vnde quidam dixerunt, infernum non esse sub terra illa, sed Pluto-nem. Sunt in eadiuersis in locis calidi& frigidi fontes, ad diuersos morbos curandos efficiammirabilem habentes. Nec pecorum ullus defectus est in Hispania, sed magna copia,nedum domesticorum uerum& syluestrium, praesertim autem sem per est comendata e-quorum pernicitate, quos à uento conceptos putabant. Nocentibus animalibus non abun-dat, praeter cuniculos, qui terram perfodiunt& terrę nascentium radices laedunt, aliaque in-ferunt nocumenta, ut infra referam ubi ad Baleares insulas describendas uenero. Flumi-na quae per Hispaniam uoluuntur, sensim& sine impetumouentur, quapropter suo cur-suagros non deuastant. Sunt etiam multum piscosa, quia mare plurimos per eamittitpiscesin terram. Gallicia commendatur ob mineras quas nutrit. Siquidem plurimum exundat plum- Gallici,bo& minio. Eit quoque interdum, ut in hac regione aratrum particulas auri effodiat. Communis Hispaniae lingua parum differt à lingua Italica, à qua illam olim receperunt, quum Romanis subijcerentur. Qualem uerò antea habuerint linguam, incertum est. Sunt qui putantGermanicam linguam& Gallis& Hispanis olim communem fuisse, sicut et omnibus septentitionalibus nationibus hodie communis est, id quod infrà, ubi de Daniel mentionem fecerimus, ostendemus. Sicut enim Sarmatica lingua communis est Sclauis, Bohemis, Polonis,Moscouitis, Russitis, Bulgaris, Valachis, Dalmatis, Illyrijs, Lithuanis,& alijs multis po-pulis his nationibus adiunctis, nisi quantum hodie confunditur per Turcicam irruptionem, et olimiconfusa est per Vngarorum ingressum, ita reliquas Europe nationes occidentem uersus, putantante Romanorum dilatatum imperium, una& eadem usas fuisse lingua, nempe Germa-Germanica linnica, sed quae in Germania quoque olim mutata fuisset in Romanam, si Romani tam facilegua olim latis-illam nationem ut Hispaniam& Galliam superare potuissent& incolonias diducere. Fa-simataeor quidem Scoticum, Danicum imò Iszlandicum sermonem plurimum discriminari à Suequico& Heluetico, at in fundamento conueniunt, id quod plurima uocabula utrisque nationibus communia probant. Habet& Gallia adhuc uestigia quaedam primae suae linguae, idquod Glareanus per multa ostendit uocabula, si quis mihi credere noluerit.Hispaniae ad Galliam comparatio, item de moribus Hispanorum.Alspania, uini, frumenti,& carnium copia uincitur à Gallia, eorum bonitate& sa-pore uincit. Sic enim Villanouanus Hispanus scribit. Pluuiarum multitudineGallia foecunda, Hispani irriguis aquis plurimum utuntur, fossas à magnis flumi-nibus longissime trahendo. Septentrionalibus uentis& frignoribus haec ut illa nonfatigatur: unde oleum, mel, ceram, crocum, rubiam, orizam, minium, coccum, saccarum,spartum, libanotidem, limones, tappares, dactylos, citrea mala& punica, aliosque aromati-eos fructus abundantius producit, mittereque dicitur in Galliam haec omnia, potissimum aliquotmillia centenariorum lanae,& uina multorum generum in oras maritimas Galliae Belgicae, pruna passa, uuas passas, amygdala, castaneas, bacca laurina, balenas salitas,&c.quae omnia ex Hispania nauibus in Italiam& Flandriam, singulis annis uehuntur.Hispanorum
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Seite
59
JPEG-Download
verfügbare Breiten