Libet II.61multorum praecedentium& ancillarum sequentium comitante caterua: Gallicae uerò sim-pliciter& una uix pedissequa comite. Illud in Hispanicis foeminis laudandum, quòd priscarum Romanarum instar, uino plurimum abstinent: illuduituperandum quòd nonnunquam collyrio, minio& ceru-sa faciem deformant, quia natiuo colore sunt minore quàmGallicae. Habentur etiam Hispani in religionis ritibus su-pra mortales omnes superstitiosi: per regis solium et eius uitam gentilicio more iurant,& osculo manuum in salutaticnibus supplicant. Nomen magnum ab aliquot annis belli-ca fortitudine Hispani sunt adopti, plurimis ab hoste partisuictorijs, ut qui laborum, sitis& famis in acie sunt toleran-tissimi,& in stratagematibus cautissimi leui corpore, ut fa-cile hostem fugiant& sequantur. Frugalis uitae sicut& Ita-li, nectantum cibi& potus ut Galli& Germani absumen-tes, nisi sint inuitati: nam tunc hilariter se oblectant edulijs,quia rara eis& maiori auiditate accidunt conuiuia. Ocea-ni nauigationibus ad incompertas regiones toto orbe sunt Nauigatio Hi-clarissimi. Versus meridiem Africae fines primi circumna spanorum.uigauêre, adusque Calecuth et alias orientis insulas: quod iterCLusitanorum siue Portugallensium est peculiare. Ad occi-dentem Castellani progressi, post insularum auro diuitumcultitudinem, quam inuenêre& imperio suo subiecere, ad ipsam etiam orientalis Indiaecontinentem sunt perducti, in quo indies magis& magis lustrando persistunt. Regionumquoque quae sub Australipolo sunt, notitiam nuper adepti sunt.Porrò de moribus et ri Veterum Hi-tibus antiquorum Hispanorum, Strabo& Posidonius mira scribunt. Nam homines qui spanorum mainhabitauerunt montes Lusitaniae, duobus anni partib. quer res.na uescebantur glande, quam quum siccassent, frangebant,molebant, panes conficiebant& ad tempus reponebant. Hordeaceo utebantur uino: nam uitium laborabant inonia.Morti adiudicatum, lapidibus obruebant. Aegrotos uetu-sto ritu passim in uijs exponebant, ut à praetereuntibus iuuarentur, aut saltem consilium ab ijs daretur, qui eidem morboobnoxij fuerant& conualuerant. Commemorat Posidonius, eos olim tam duros& laboris patientes fuisse, ut etiampuerperae post enixum infantem lecto non decumberent,scribitque tale factum: Tempore quodam cum uir quidam Massiliensis mercede conduxisset uiros et mulieres, qui agrum suum foderent, coepit una ex conductis foeminis sentire dolores partus. Relicto ergo labore abijt paulisper extra agrum,deemissoque foetu redijt ad laborem, ne mercedi quid decerpe. Hispani labo-retur. Et cum dominus agri uideret, quòd difficulter pen ris patientes.sum solueret laboris, nesciens quid ei accidisset, interroga-quidnam illi esset. Cognita uerò causa, numerauit ei precium, iussitque abire. Illa autemsumpto puero lauit ipsum aqua fontis,& inuolutum panniculis, incolumem domum por-tauit. Fuit etiam ueterum Hispanorum consuerudo, ut dormierint in superficie terrae.antabria cum necessitas belli vergeret, trucidabant matres proprios filios et uorabant,ne scilicet inciderent in manus hostium. Legitur denique puerum quendam parentes suos& fratres in captiuitate trucidasse, iussus ad hoc à patre, qui gladium porrexit, ut illud fa-ceret. Veteres Hispani fuerunt semper bellicosi, malueruntque habere bellum quàm ocium.Cumque extraneus abesset hostis, ipsi domi excitarunt seminarium discordiae& belli. An Hispani sem-teposuerunt militares equos atque arma bellica proprio sanguini. Foeminaeper bellicosi.res domesticas, agrorumque culturas administrabant, uiri ueròarmis& rapinis inseruiebant.Qua
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Seite
61
JPEG-Download
verfügbare Breiten