De Gallia84Saluianus de Treueri.SALVIANVS episcopus Massiliensis in libro sexto de uero iudicio& prouidentia deimulta scribit de magnificentia& opulentia huius ciuitatis, sed qua incolae Christiani pes-simè abusi sunt suo tempore. scribit autem sic: Vidi ego Treueros, uiros etiam sublimes, calamitatibus suis factos peiores. Lugubre est referre quae uidimus, senes honoratos& Christianos imminente iam ciuitatis excidio, gulae ac lasciuiae seruientes. lacebant in conuiuijsobliti honoris, obliti aetatis, professionis& nominis sui. Principes ciuitatis cibi confecti,in uinolentia dissoluti, clamoribus rapidi, bachatione furiosi,&c. Et cum haec ita essent, plusmulto est quod dicturus sum, finem perditioni huic nec ciuitatum excidia fecerunt. Nam ex-bugnata est quater urbs Gallorum, Treueris opulentissima. Incredibile est quod loquor:Treueris qua-ter expugnata Assiduitas calamitatum, augmentum illic fuit criminum. Sicut enim anguinum illud monstrum(ut fabulae ferunt) quod multiplicabat occisio, ita etiam in Gallorum excellentiss. urbe, qui-bus ipsis coërcebantur scelera, ijs crescebaut, ut putares poenam ipsorum non aliud quam ma-trem esse uitiorum. Ad hoc autem postremo rabida uini auiditate peruentum est, ut principesurbis illius ne tunc quidem de conuiuijs surgerent, cum iam hostis urbem intraret. Vidi ego illicres lachrymabiles, nihil scilicet differre inter pueros et senes. Vna erat scurrilitas, una le-uitas, simul omnia luxus,potationes, perditiones, cuncta omnes pariter agebant, ludebant, ine-briebantur, enecabantur lasciuiebant in conuiuijs uetuli& honorati, ad uiuendum propè iam imbecilli, ad uinum praeualidissimi: infirmi ad ambulandum, robusti ad bibendum: ad gressum nutabundi, ad saltandum expediti. Domi autem bibunt, ludunt: moechantur, insaniunt, Christum negarecoeperunt. Et miramur post omnia ista, si ruinam rerum suarum passi sunt, qui tantò ante mentibus corruerunt. Nemo itaque urbem illam excidio suo tantum perisse credat. Vbi enimInuehitur deinde episcopus san-talia acta sunt, prius iam perierant, quàm perirent.ctus in eos, qui post tot ciuitatis excidia, thatrum& circum inurbe quaerebant, suntque hęcuerba eius: Circenses Treuiri desideratis?& hoc uastati atque expugnati, post cladem,post sanguinem, post captiuitatem, post supplicia, post tot euersae urbis excidia? Quid lachymabilius hac stulticia? quid luctuosius hac amentia? Fateor miserrimos uos esse,creduli cum excidia passi estis, sed miseriores uos uideo cum& spectacula postulatis. Pu-Luxus repre-tabam enim uos in excidiis rem tantum atque substantiam, nesciebam etiam sensum at quod intel-henditurligentiam perdidisse. Theatra igitur quaeritis, circum à principibus postulatis? Cui quae-so statui,cui populo, cui ciuitati? Vrbi exustae ac perditae, plebi captiuae& interemptae, quaeaut perijt aut liget. De qua si quid etiam superest, totum calamitatis est, quę cuncta aut moestitudine est auxia, aut lachrymis exhausta, aut orbitate prostrata: in qua penè nescias sorscuius sit peior ac deterior, interfectorum aut uiuentium. Tanta enim miseriae sunt super-stitum, ut infelicitatem uicerint mortuorum. Ludicra ergo publica Treuir petis? Vbi quae-so exercenda? An super bustum& cineres? super ossa& sanguinem peremptorum? Quęenimurbis pars his malis omnibus uacat, uhi non cruor fusus, ubi non strata corpora, ubrCalamitasnon concisorum membra lacerata? Vbique facies captae urbis, ubique terror captiuitatis, ubiqueurbis.imagomortis. lacent reliquiae infelicissimę plebis super tumulos mortuorum suorum,& tuCircenses rogas? Nigra incendio est ciuitas,& tu uultum festiuitatis usurpas? Lugent cuncta, tu laetus es? Insuper etiam illecebris flagitimosis deum prouocas,& pessimis superstitionibus iram dei irritas. Non miror planè non miror, euenisse tibi mala quae confecuta sunt.Nam quia tua te excidia non cornexerunt, quartò perire meruisti. Hactenus Saluianus.Quae ob id induxi ut uideas lector, cur florentissima olim Galliarum prima urbs, hodie adhuc tot habeatruinas& uetustatis monumenta. Caeterum quando archiepiscopatus eiusfuerit institutus alijs excutiendum relinquo. Habet is sub se comprouincia-les& suffraganeatus titulo sibi coniunctos episcopos, Meten-sem, Tullensem& Virdunensem.Metis
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Seite
84
JPEG-Download
verfügbare Breiten