II.Libel145De urbis Romanae ampliatione.PRbs Romana primùm fuit quadratae figurae& solum duos montes inclusit, Pa-latinum& Capitolinum: deinde Romulus adiecit urbi duos alios colles, Quirinum& Coelium. Romulus Palarium inhabitauit& montem Coetium propinquum:Tatius uerò Sabinorum rex, Capitolium inhabitauit, quod ab initio coeperat, etQuirinalem rupem. Alij tamen aliud sentiunt. Fuerunt itaque duę ciuitates ab initio,& cùmmagnum bellum fuisset inter Sabinos& Romanos, composito tandem bello, ex duabus fa-cta est una ciuitas, successuque temporis Tullus rex, Tarquinius Priscus,& alij urbem ma-gis ac magis ampliarunt. Sed post expulsos reges adhuc plus creuit,& fuerunt moenia dilatata. In Palatino itaque monte primò urbs Roma fuit extructa,& in eo reges, deinde consules,postea Imperatores maiori ex parte sedem habuerunt. Deinde Caligula transmisso ponte, Palatinustoniunxit Palatium Capitaliumque, cuius reliquias adhuc conspicere licet. Fuerunt plurima mons.& magnifica aedificia constructa in Palatino monte, quę& si iniuria temporum penitus cor-ruerint, eorum tamen ruinae multae passim conspiciuntur. Victoriae templum fuit in hocmonte: similiter Apollinis templum, iuxta quod fuit domus Augusti, casa Romuli, domusTiberij Imperatoris,& multa alia aedificia.Numerati sunt autem in urbe, postquam moenia eius fuerunt ad summum dilatata, septem montes, Capitolinus qui& Tarpeius, Auen Septem mon-tinus, Palatinus, Coelius, Exquilinus, Viminalis& Quirinalis, octauoque loco laniculensistes intra urbem.postea admumeratus est. Et quoniam ualles locaque humiliora propter aedificatos amplissi-mos fornices impleta sunt, ita montibus aequata sint, ut nonnullorum montium discrimen uixagnosci possit. Aiunt autem Palatinum montem sic dictum, quòd palantes illuc uene-runt Aborigines. Alij uerò asserunt sic appellatum a Pallanta Latini uxore. Hodie hic monsnihil habere dicitur, praeter ecclesiam ruinosam.Capitolinus mons ob id dictus est, quod cùm in ea olim fundamenta aedis Iouis foderenCapufolium.tur, caput humanum inuentum est,& ante Tarpeius à Tęrpeia uirgine Vestali dicebatur,&mons Saturni. Fuit mons iste muris septus tempore 1 arquinij,& ut dicit Cicero, habuitCapitolium olim plures turres, louis Feretrij templum celeberrimum, in quo clamore anse-rum& alarum strepitu M. Manlius Gallos in praecipitium dedit. Huius totius arcis ornamen-ta, cunctis miracle Aegyptiorum erant anteponenda: quare domicilium deorum cognomina-batur. Fuit louis templum in hoc monte, praeter caetera ornamenta, multis staruis exorna louis tempilimtum, quarum unam auream decem pedum dicauit diuus Claudius: fuit& louis simulachrumin eo, uictoriae statua, sex pocula à Pompeio in urbem aduecta. Libri Sibyllini sub terra inarcalapidea conditi, foedera cum Carthaginensibus icta, scripta in tabulis aeneis. Habuit& fistulas quasdam, quibus aqua reliquis templis& sedibus suppeditabatur. Eò ibant noui consudes sacrificeatum, quia loui debebatur omne initium. Erat in eo pars secretior templi, quamnemo prophanus ingredi permittebatur, in qua seruabantur duae coronae aureae, missae gratulatum ob partam uictoriam à Pamphylis legatis& Cathaginensibus. Habuit quoque lunosacellum a sinistra sacelli louis,& Minerua a dextra suam habuit cellam. Habuit& Con-cordia templum in Capitolio: sic& Fides habuit in eo temlum. Fuerunt quoque in Capito-domultorum deorum statux, etiam statuae omnium regum& multorum aliorum insignium ui Contenta in temetorum, qui rempublicam cum honore auxerunt. Item tabulae in Capitalio fuerunt fixae,plo Iouis.nquibus leges& publica acta continebantur. Hodie in hoc monte praeter Coenobium MiDoritarum, quod Ara coeli uocatur, nihil est extructum, quantumlibet olim habuerit delu-bra,& des, sacella& templa ultra sexaginta. Bonifacius nonus latericiam quoque domum construxit super ruinas tot ueterum aedificiorum, deputauitque usibus senatoris& causidico-rum. Fuit is mons Capitolinus, priusquam caput hominis in eo inuentum esset, dictus Tar-peius, à uirgine Vestali Tarpeia, quae ibi à Sabinis necata& sepulta fuerat. Est autem Tar Tarpeiuspeia, rupes quaedam praeceps, ubi hodie noxij puniuntur, sicut& olim ex ea rupe, damna mons.ti pręcipitabantur. Infra hanc rupem stetit olim Saturni aedes.Insula Tiberina sic nata est. Cùm Tarquinius superbus ob Lucretiae stuprum urbe pelderetur, senatus bona eius populo concessit auferenda, frumentum autem quod in campoTiberino satum& natum fuit& stabat in culmis, nemini auferri permisit, sed ut exercra-bile iaciendum in flumen decreuit. Quod cùm aestiuis caloribus esset solito humilius,palea
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Seite
145
JPEG-Download
verfügbare Breiten