Buch 
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Entstehung
Seite
152
JPEG-Download
 

Rhea Syluia.Rhea uistu-pratur,Lupa pascitparuulos.Romulus&Remus

152De ItaliaDe imperii Romani prima administratione.Nte conditam urbem Albani, qui iuxta Tiberim habitabant, habebant regem no-mine Procam: qui reliquit post se duos filios, Numitorem& Amulium. Amuliusadmonitus deorum oraculo, ut sibi caueret à posteritate fratris maioris, egit primumquędam praeter ius& aequum, ac deinde cogitauit, Numitoris domum prolis ino-pem facere, ut sic eam domum arceret ab imperio. Haec cìm animo agitasset. primùm Nu-mitoris fratris filium Egestum, tunc pubescentem, obseruatis locis ubi uenabatur, interfecit,subornatis qui dicerent, eum interemptum à latronibus. Ad id iungit deinde alterum facinus, filiam Numitoris Rheam Syluiam iam nubilem, sacerdotem designat Vestae, ne ea uiro statim tradita, pareret ultores generis. Triginta enim annis nec minus oportebat puellas sacras castas esse,& coniugij expertes, quibus interim aeterni ignis curamandabatur,& si quidaliud religiosum bono publico per uirgines agimos esset. Erat hoc Albanis consuetum,quod& honorificum habebatur, generosissimas puellas Vestae ministras legi. Haec quanquamNumitor intelligeret non syncero animo fratrem agere, iram tamen dissimulabat, ne populi in-uidiam incurreret, seruabatque tacitus hanc alteram cotumeliam. Quarto deinde anno eunti in sacrum lucum Martis Rheae Syluiae, aquae purae ferendae gratia, qua debebat ad sacra uti, uimin templo quidam intulit, quem nonnulli procum quendam fuisse asserunt, puellae amoreusque à teneris annis captum: alij autem Amulium ipsum fuisse dicunt, qui tamen sui cogni-tionem quantum potuit incertam reliquit. Puella igitur post uim illatam simulans aduersamualetudinem, non adibat sacra amplius. Motus Amulius, causam perscrutatur diutinę à sacris abstinentiae, submittens etiam medicos quibus confidebat. Agnoscens quod puellam grauidam, custodes cum armis ei apposuit, ne clam pareret: erat enim non longè à partu. Pau- pòst uenerunt custodes nunciantes puellam geminos edidisse. Tunc consessus ciuium censuerunt, lege utendum esse iuxta sententiam regis Amulij, iubentque puellam uirgis caesammori,& quod natum ex ea esset, in uortices fluminis iaci. Huc ulque scriptores parum intetse uariat, in sequentibus uerò differunt, quòd alij necatam dicant statim puellam, alij super-fuisse in carcere& diu asseruatam. De natis uerò Fabius Victor sic scribit: lubente Amulio infantes exportati à famulis, expositique sunt super aquam ipsam. Recedente autem riuopaulatim ab extremis, eiecti sunt paruuli in littus. Quibus uagientibus cum per eluuiem uol-uerentur, lupa quaedam apparens paulò antè foeta, turgentibus lacte uberibus ea submittebat ad ora puero-rum, lingua quoque coenum abstergens, quo pleni erant.deHoc interim specio forte pastores adueniunt, gregesagentes in pascua, uidensque unus lupam ut infantesVotre estcoplecteretur, stupefactus conuocat plurimos. QuiKönnenpropius accedentes rem perceperunt, hanc infantesN.P.tanquam filios fouentem, illos lupae tanquam matri ad-faire unehęrentes, rem quandam diuinam uidere se rati, propiusaccedebant congregatiterrentes clamore beluam. Lu-pa autem non multum exasperata aduentu hominum.sed ut mansueta sensim deuulsa abijt. Pastores uerò susceperunt infantes ipsos, adhibentes studium, ut educarentur, quasi deorum essent filij. Sunt etiam qui pastorisuxorem Lugam uocatam dicant, quae pueros lactansenutriuit, crescentibusque nomina imposuit, alteri quidem Romulum alteriuerò Remum. Atperuetusti nummi ante bis mille annos signati, qualem ego unum habeo antiquissimum, osten-dunt sua pictura non esse fabulam, quod passim omnes de lupa fera scribunt. Egressi autem Re-mus& Romulus pueritiam, uitam egerunt pastoralem, in montibus saepe ex lignis& harundinibus tuguria figentes, seipsos contegebant. Cumque lites orirentur inter pastores, secutae suntaliquando manibus plagae, ac deinde atrocia uulnera& homicidia, captusque Remus condemnatur ab Amulio. Inerim uerò Romulus certior fit de genere suo, subijtque animum eius.matris miseratio,& de Numitore sollicitudo. Numitor quoque liberans Remum à morte, didicit ab eo, quomodo à pastoribus unà cum fratre gemello sub lupa inuentus& liberatusà submer-