1758De GermaniaAnno Christi 1344. Rudolfus dux Saxoniae, episcopus Magdenburgen. Barnaim dux Ster-tinen.& dux ab Anhalt, rebellantes Ludouico Ludouici Imperatoris Bauarifilio, cui pater tradiderat marchionatum, obsederunt Franckfordiam. At ciues oppidi, praestito homagio Ludo-Hussitaeuico, facile deturbarunt à moenibus suis hostes. Anno Christi 1432. Hussitae oppugnantesFrankfordis Franckfordiam, non sine suo damno compulso fuerunt soluere obsidionem. Anno 1437. Ioanam oppuanes dux à Sagen concremauit pontem& strues lignorum ante Franckfordiam inuentas, abdu-gnant.xitque cuncta pecora. At ciues armati& principum suorum auxilio feeti, hostem persecuti, è re-gione Grossen strauerunt eum. Gymnasium fuit in hac ciuitate institutum, ut diximus, anno1506. à loachimo marchione primo,& multis atque magnis exornatum stipendijs, habuitque inhunc usque diem multos insignes et egregios uiros praesertim Iodocum Vuillichium medicinaedoctorem, sub quo schola non parum doctis uiris creuit. Iura uero bona fide HieronymusSchurpff Sangallus LL. doctor profitetur. Floruerunt antea in ea ciuitate non contemnendipoëtae, Sbrulius, Trebelius, Vigilantius,& hodie Sabinus, alijque complures. Sunt quoque omnium artium egregij professores,& in tribus linguis. Mathesis ex Ptolemaeo& sua lingua docetur. Eodem modo Hippocrates penè ad finem usque praelectus, translatus& quibusdam com-mentarijs est illustratus. Plerique ciues de sua negociatione, praesertim piscium, uini& annonx,quorum maxima ibi est copia, solliciti sunt. Ciuitatis situm, structurem& aedium magnificentiam exhibet pictura ad uiuum expressa, è tam longinqua regione ad meam sollicitationem hucBasileam missa.De successione Marchionum Bran-denburgensium.Randenburgensis principatus magis quàm ullus in Imperio principatus mutauit dominos suos. Nam deficiente anno Christi 1319. genere Marchionum, Ludouicus Imp-Bauarus, tradidit principatum filio suo Ludouico. Deinde anno 1173. Bauari uendi-derunt eundem Marchionatum Carolo Imperatori, qui rex quoque fuit Bohemix, producentis millibus aureorum. Numerauit autem Carolus centum millia aureorum in prompta pecunia,& pro reliqua summa pecuniae dedit de regno Bohemiae ista oppida, Lauffen,Herfspruck, Richenfeld, Sultzpach, Rosenberg& Hirsauu, adiecta tamen hac conditione, utquum extans pecunia summa redderetur, oppida ista sine contradictione ad Coronam Bohemiae reuerterentur. Sed nunquam fuit numerata pecunia, atque ob id oppida illa manserunt indomo Bauariae usque in hunc diem. Alij aliter hic loquuntur, nempe quòd nulla prompta pecunia à Carolo fuit numerata, sed memorata oppida fuerint impignorata ducib. Bauariae pro cen-tum millibus aureorum. Fuit autem loannes filius Caroli Imperatoris inuestitus de marchiona-tu Brandenburgensi. Ab isto loame peruenit marchionatus ad marchiones Morauiae, Iodocum& Procopium. Iodocus bello fraterno fatigatus, quum aeris indigus uideretur, Vuilhelmo Mitnensi marchioni eundem hypothecauit, accipiens ab illo quadraginta millia sexagenas Bohemicorum: unde oppida& urbes atque arcium praefecti homagium praestiterunt Vuilhelmo. Tan-Burggrauidem in Concilio Constantiensi anno 1417. Sigismundus rex Friderico Burggrauio Nurnbergenstfuunt margs marchionatum Brandenburgensem pro se ac successoribus suis dono dedit, quem& de eodemgrauij.inuestiuit hoc ordine. Marie habitis per ciuitatem tubarum praeludijs, conuenerunt omnes princi-pes ad habitationem Burggrauij, conduxeruntque Fridericum burggrauium ad forum usque.Erant in foro tabulata, in quae conscendit Caesar coronam in capite gestans,& assistentibus ele-ctoribus imperij, ascendit burggrauius ducens secum duos milires, uexilla marchiae ac burgerauiasus tenentes in manibus:& prouolutus burggrauius genibus Imperatoris, petebat se mar-chionem creari atque de marchia inuestiri. Mox lectae sunt literae iuxta quarum tenorem iuraret,praestitoque sic iuramento, creatus est in Marchionem BrandenburgensemGenealogia marchionum Bran-denburgensium.Empore Friderici primi factus est marchio Brandenburgensis Albertus comesà Balensted& Anhold: Cui successerunt Otto, Adelbertus, filij eius& nepotesusque Vualdemarum Marchionem, sub quibus marchionatus magna suscepit incrementa. Deficiente uero linea Vualdemari, Ludouicus Imperator contulit anno Christe
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Seite
758
JPEG-Download
verfügbare Breiten