1770De Germaniareligionem. Vicit deinde Rugianos,& in pugna grauissima illos tributarios fecit, subijcienshoc modosibi Vuagrios, Polabos, Obotritos, Kilsinos, Circipanes, Pomeranus& cunctosVuandalos usque in Poloniam. Imperans autem Henricus super omnes hos, uocatusque rex inomni Vuandalorum prouincia, noluit ille per modestiam sibi regium arrogare honorem. Montuus est autem Henricus subacta Rugia anno Christi 1122. Kanuto rege Daniel administrationemVuandaliae subeunte profilijs eiusdem Henrici. Per eadem ferè tempora, cum Henricus dictusomnem prouinciam citra Panum flu. teneret, Vuartislaus princeps erat in orientali Vuandalia, quodinstante sancto uiro Ottone Bambergenur. episcopo, sponte sibi praedicationis officium in Vuan-dalos asciscente, fidem Christi cum procerib.& urbibus accepit, perurgente hinc à mari NicolaoDanorum rege, inde à terra Bolislao Poloniae duce, perdurauitque susceptum semel euangekumChristi in ea prouincia, quum in Henrici ditione diu post uarijs casibus fluctuaret usque adrem-pora Henrici Leonis Saxoniae ducis. Ab hoc ergo loco ducemus initium commemorandiprincipatus in Pomerania, quam nobis Christianismus aperuit. Fuerunt ueteres eius limites, Vistula, Vuarta, Prerous flumina& mare Balthicum. Flumina insigniora ab occasu in orientem sunt,Reconicius, Prerous, Trebelus, Panus, Vcrius, Randous, Oderaseu Viadrus, Planus, Inaus,Mallius, Molcius, Rega, Porsantus, Raddius, Raddoscus, Nostius, Grabous, Pipera, Stol-pius, Luganus& Lebius. Veteres quoque, Vistula, Braus, Bdaus, Pilous, Kuddous& VuartaDe fertilitate terrae Pomeranorum.Ipa maris Pomerani natura est uallo solidissimo munita, ut nulla eius mundatio terranocere queat, ut in Phrisia& Holandia, ubi perpetuis aggeribus impetus eius est ceercendus. Terminum ergo habet haec terra e deo posi:um, quem mare praetergre:non ualet. vocatur autem hoc mare Balthicum, quod in modum balthei longo tctuper Scythias regiones tendatur usque in Graeciam, ut Helmoldus Vuandalicarirerum scriptor sentit. Sed hoc esse nequit, cum mare illud non in Graeciam porrigatur. Nam exRussia per longas ambages in Sueciam itinere pedestri perueniri potest,& ex Liuonia in Lithuaniam& rursus in Poloniam ubi nullum mare est. Vbi est ergo baltheus in Graeciam? Balticum itaque mare dicitur à Baltia peninsula, quae tria continet aquitonis regna, Daniela SueciamPertilitas& Noruuegiam. Testis est Plinius, qui suos introducit autores de fertilitate Pomeraniae scribiPomeraniae.doctiss. Petrus Artopaeus natus Pomeranus in hunc modum. Pomerania ad mare Balticumsita, à primis cultoribus patria lingua, hoc est, Vuandalica, Pamorzi appellata, ab indigenis inhabitata& proprijs dominis gubernata, alienis autem nunquam subiecta, est ubique fertilis, aquis irrigua, magnis abundans, nauibus peruia, diues agris, pascuis, pomis, lignis riuis, montiluenatione, pecore, piscibus, frumento, buytro, melle, cera& alijs his similibus rebus. Est quoqueoptime culta ciuitatibus, oppidis, arcibus& uicis, nec ullus in ea est locus uacuus& incultus,nisi quem aut lacus aut montes occupant. Cibum ministrat multis alijs terris per circuitum sitis. Vsa est ante susceptum Christianismum lingua Vuandalica, moribus quod suis uixit, quoad unSuccinum in que incorporata fuit Rom. Imperio, tunc unà cum religione simul didicit ab Imperatorib. Sa-Pomerania.xonicam linguam, quam& in huncusque retinet diem. Colligunt incolae in mari succinum, sednon tantum quantum Pruteni in suis littoribus legunt. De quo infrà in Prussie non nihil dicemus.De insignibus Pomeraniae ciuitatibus.Nigniores ciuitates, quas habet Pomerania, iacent in littore maris, praeter paucas quasdammediteraneas, ut sunt Stetinum, Neuugardia, Stargardia& c. In littore maris iacent Col-berg, Caminum, Coslinum, Gripsuualdum, Sundtum,&c.Stetinum.Tit olim Stetinum uicus piscarius oblongus cis Viadrum flu. qui hodie est Odera. Postsusceptum uero Christianismum& destructam Vuinetam, translato illuc emporio, coepitamplificari& extendi, estque iam metropolis totius Pomeraniae,& habet amoenissimumsitum, qui ab imo decurrentis Oderae in aduersum cliuum erigitur, uallis ac moenibus roboratur.Gripsuualdum
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Seite
770
JPEG-Download
verfügbare Breiten