Buch 
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Entstehung
Seite
932
JPEG-Download
 

De Craecia954Alexandrum magnum ueneno olim extinctum. Habet quoque Macedonia, praesertim regieHeracleus la-Magnesiae, Magnerem, qui alio nomine Heracleus lapis& Sideritis appellatur. Denomina-tus autem fuit Magnes ab inuentore, in Ida repertus. Hic itaque lapis prae se fert ferri impolitispeciem,& inferrarijs metallis plerunque inuenitur, gignitque eum Hispaniae regio Cantabria,insula septentrionis iuxta Lappones, quę& ex eo nomen inuenit. Habet quoque eum GermaVbi Magnesnia in multis locis, non longe scilicet à Gos laria in Hercynia sylua, ubi è singulari puteninuenitur.effoditur. Item in Misnae montis uena ferraria non longè a Schwartzenberg: item non lorge à Pele uico, qua itur in uallen diui loachimi. In Bohemia similiter in metallis ferrarijs adTessam pagum. Gignit& Boeotia atque Troas circa Asiamminorem Magnetem, India quodque iuxta flumen Indum. Differunt autem in colore, qui aut niger est, aut in nigro ceruleuaut in nigro rusus. Differunt& spissitudine atque raritate: nam alij toti densi sunt, alii aliquaparte rari& uelut exesi, pumicique similes. Differunt uiribus: quidam animalide ad se tra-1. hunt ferrum, quos mares nominant, aliqui parum ualide quos foeminas. Meliores non in-veniuntur quam in Aethiopia, qui etiam in pondere argento coaequantur. Qui iuxta Troadenfodiuntur, nigri sunt& non boni. Et qui in Macedonia, sunt etiam nigri sed meliores Troianis. Optimus Magnes non modo ad se trahit& tenet ferrum, sed uim suam in id ita trans-Qui meliorfundit, ut possitaliud ferrum quod appositum fuerit apprehendere& tenere. Vnde cumMagnes.ad se traxerit circulum ferreum, cum eo sie communicat uim suam, ut alium circulum iuxtaMagnes uim supositum tenere possit, atque is rursum alium, quo sanemodo uidemus quandam quasi cate-am communi-nam ex eis fieri. Astringitur tamen primus circulus arctius& postremus remissus. Ma-cat ferro.gnes non allicit ad se ferrum si fuerit rubiginosum aut impurum, aut oblitum allij ceparum desucco, nec uerò minus adamas eius uiribus resistit. Si enim iuxta ferrum ponitur, non potestid Magnes ad se allicere: aut si iam traxit, quàmprimum Adamas fuerit appositus, ipsum dimittit. Quin etiam Magnes si diu ferro aut eius uena careat, aliquam uirium iacturam fa-cit: quod ne fiat, aquama ferri aut limatura eius est obruendus.Thessalia.Nter Macedoniam, Epirum& Atticam comprehenditur Thessaliaeregio, quam dicuntesse campum maximum ac curuum undique montibus cinctum. Nam habet ab oriente O-sam& Pelion, ab occasu Pindum, à quo Peneus amniis egreditur, ab aquilone Olym-pum& à meridie Othryn. Sortita est hoc nomen à Deucationis filio, antea Myrmidonia dicta. Fuit enim locus sterilis, ac saxis excisis cauernosus, quapropter coloni sub terrahabitarunt more formicarum, spacium frugibus& agriculationi relinquere uolentes, par-centes etiam coctilibus lateribus, ne tellurem absumerent. Haec regio olim sub AtticaAemonia.fuit comprehenda, atque prius Aemonia ab Aemone rege,& Pelasgia atque Hellas dicebaPelasgia.tur. Strabo scribit dictam fuisse priscis seculis Pyrrheam à Pyrrha Deucationis uxore. IbiHellas.Deucalionis tempore ingens imbrium illuuies maiorem partem populorum Thessaliae ab-sumpfit, paucis, qui ad montium culmina sese receperant, conseruatis. Inter quos Deuca-Deucationis di lion Parnasum petierat, ratibus quod ad se confugientes per summa Parnastiuga benigne fouebat: propter quod dictus est genus humanum reparasse. In Thessalia sunt 24. montes, o-luuium.limquidem continui, sed per terra motum disrupti, qui fabulose per Herculem secti ferumtur. Addita est postea fabulae fabula, finxeruntque poetae Gigantes con gessisse undique in hunclocum montes& saxa, quibus uoluerunt louem exturbare è coelo. Fitzetiam nonnunquam inhac regione, ut magni imbres& resolutae niues, offa maxima& quae non multum minotaGigantum has sunt quàm hodie proceritas sit humanorum corporum, effodiunt, unde facile colligitur, quonbitatio.dam Gigantum ibi fuisse uel habitationem uel sepulturam.Epirus.Pirus quae olim à Molossis populis Molossa dicta fuit, regio est Graeciae, in qua olimPyrrhus regnauit, ab ortu Achaiam habens, ab occidente mare Adriaticum& à septen-trione Macedoniam. Hodie autem cum maxima Macedoniae parte Albania dicitur. Quondam urbEpitus olimibus populisque fuit frequentiss. sed à Rom. subacta, cum saepius deficeret, penè in solitudinèhodie Albaniaest redacta. Oram huius terrae maritimam felicem& uberem tradidere, multaeque olim urbes