Buch 
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Entstehung
Seite
1062
JPEG-Download
 

Superstitio-nes Tartarorum.

De terris Asiae maioris1062sunt uictui& quae amictui necessaria procurare. Censipsa multas obseruat superstitiones. In stationibus ne[(vid) interiectueret aen teekenten betreiben)mo mingit: quod si quis obstinate faceret absque mi-sericordia occideretur. Si autem necessitas cogat, tentorium in quo factum est,& omnia quae in eo continentur, purgantur tali modo. Duos ignes faciunt, intraJLondresquos hastas duas figunt, chordulaque ab una ad aliamducta, per medium illarum ceu per ianuam quae purificanda sunt traducunt,& mulieres duae hinc& hine stantes aquam inspergunt, ac carmina quaedam submurmurant. In conspectum regis nullus aduena cuiuscunquedignitatis existat& quantacunque agere habeat admittitur, nisi purgatus prius. Qui limen tentorij in quo Imperator aut ducum aliquis moratur, pedibus caleat, in ipsouestigio interficitur. Multa alia sunt, quae pro inexpiabilibus habent peccatis: ast hominem occidere, aliorum terram inuadere, res& bona aliarum contra fas diripere, dei praecepta negligere,pro paruo aut nihilo ducunt. In mundo quodam alio, quem tamen describere non possunt, sepost hanc uitam aeternaliter uicturos credunt;& meritorum suorum condigna praemia perce-pturos. Quum quispiam infirmari coeperit& morti iam uicinus esse, hastam unam cum nigropanno, tabernaculo in quo decumbit praefigunt, ut ab ingressu praetereuntem auertat. Postquamuero defunctus est, omnis illius familia conuenit& funus extra tentorium in locum aliquemantea delectum clam portant,& fouea lata profundaque facta, tentoriolum in ea erigunt, men-sam ferculis instruunt atque defuncti corpus praecioso habitumde meuestitum ad eam applicantes, unà omnes terra obruunt. Sepelitur etiam cum eo iumentum unum& equus phaleratusunus. Potentiores in uita seruum unum eligunt atque caute-rlo suo inustum secum tumulari faciunt,& hoc ideo, ut in aliomundo his utantur. De hinc amici alium equum accipiuntP. E.& mactant, carnes commedunt, cutem foeno repletam atque reV. A.Nsutam quatuor palis supra sepulchrum in defuncti signum erigunt. Ossa in animae expiationem mulieres comburunt.Quomodo Tartari regemeligunt.Artari electuri regem in locum campestrem aptum conueniunt,& tum eum cuire-gnum aut ex successione aut electione debetur in thronum aureum collocant, atqueprocidentes unanimi uoce& excelsa omnes in hunc modum acclamant: Rogamus, uolumus& praecipimus ut domineris nobis. Respondet ille: si hoc à me uul-tis, necesse est, paratisitis quicquid praecepero facere: quum uocauero uenire, quo-cunque misero ite& totum regnum in manus nostras statuere atque committere. Vbirespon-derunt, sumus, inquit rursus. Ergo oris mei sermo de caetero gladius meus erit, fitque applau-sus à populo. Principes interea ipsum è regio solio exceptum suprafiltrum in terra stratum humiliter sedere faciunt, ita alloquentes. Vide sursum et agnosce deum: ac respice filtrum in quo sedesdeorsum si bene administraueris, ad uotum habebis omnia. Si autem male, adeo rursus humiliabe-ris spoliaberisque, ut ne exile hoc filtrum in quo sedes tibi relinquatur. Quo dicto, charissimam uxorem adiungunt et ambos cum filtro eleuantes, hunc omnium Tartarorum Imperatorem, illam inperatricem salutant. Adsunt tum mox ab omnibus gentibus, quibus imperare habet dona. Adsunt& quaecunque rex defunctus reliquit, de quibus nouus Imperator unumquenque principen donat;Autoritat caetera sibi seruari praecipit. In eius manibus seu potestate sunt omnia et nemo potest auderquodregis.cere, hoc meum est uel illius est. Nemo comorari in aliqua terrae parte debet, quam in assignata. Sigillumquo utitur ita inscribitur: Deus in coelo et Chuthuth Cham in terra, dei fortitudo& omnium ho-minum