Buch 
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Entstehung
Seite
1088
JPEG-Download
 

De terris Asiae maioris.1088quisi nullus foret, regno succedit is qui arctiore coniunctione regem contingit, non alia aiuntde causa, nisi quod facerdotes reginam deflorarunt. Peregre quoque proficiscente aut exeunte in uenationes, rege sacerdotes reginandomi asseruant, illi assistentes, nihilque gratius regicontingere posset, quam ut reginae per stupri conciliationem assuescant. Propterea exploratum habet rex ob uulgatam reginae pudicitiam, ex ea susceptam prolem inter liberos collocan-dam minime fore. At sororis natos ueluti sibi iure sanguinis coniunctissimos, adscire ad im-perij partem consueuit. Patricij ac negociatores hunc morem inter seseruant. QuibusCommutatio sunt uxores amicis, nonnunquam complacet perspeciem maioris coniunctionis uxoribus conmutandis operam dare. Dicitque alter ad alterum: cum mihi fueris amicus optimus, commu-uxorum.temus uxores ea lege, ut tu mea, ego uero tua potiri queam, tum alter: ain' tu serio? Cui ille: itaper Pollacem. Concedamus inquit socius, domum meam. Quo ubi peruentum est, alter eorum inclamat uxorem: Accede, inquiens, mulier, huncque sequere, quoniam deinceps coniunxerit tuus. At mulier, loqueris ne serio? At prior coniunx. non iocor quidem. Tum mulier lu-bens inquit, sequor. Protinus his ultro citroque dictis, abit cum prioris socio uiri mulier, inuicemque coniugem suam iure commutationis ad socium mittit, qui prior adduxit mulierem. Hocinstitutum permutandis seruant uxoribus. Pignorauero alterum parentem sequuntur. A-lijs uero idolorum cultoribus longe sunt alij mores: namfoemina septenis nubit uiris, qui in concubitum noctesalternant. Vbi autem pepererit mulier prolem, delegatad quencunque ex septem, coniugibus uoluerit, à cuius asHumi procumbentessertione nulla est prouocatio.edunt in trulla aenea: cociearis uicem supplet arboris folium.Esculenta sunt oriza, pisces, aromata, fructusque ignobi-Vbi quis quempiam confecerit, correptus poeliores.nam luit in hunc modum. Genus patibuli habent,Patibuligetlongum quaternus passus. Huic non longe à fastigio ligπας.ni scipiones gemini in crucis figuram affiguntur. Tunepalo per terga sontis acto, terebratum homicidae corpuscruci miserandum in modum infigitur, sicque affixus infelix pendet donec uitam exhalauerit. Qui uero consauciant aut scipione quempiam uerberant, ij culpam ab re-Jahrege auro redimunt. Adoraturi ante emersum solem magnolotionis gratia immerguntur, sicque loti nihil prius contrectant, quam domi suae praeces ad idola fuderint. Dum humistrati clanculum orant, edunt gestus quosdam daemoniacos ueluti lymphati, inuersis luminibus, miroque orisProfecturo ad beldehonestamento instar portenti.lum regi in expedito sunt centena peditum millia: nam equitum ibi nullus est usus praeter elephantorum. Quiregem sequuntur uitta serica eademque concinea caput uinciunt. Praelium inituri, ense obrotumdo, clypeo, lanceis ac arcubus utuntur.De pipere& aliis aroundibus quae cre-scunt in regione Calechutensi.Iper mittit suburbanus urbis Calechutensis ager, legunt etiam nonnihil intra urbemcultores. Caulis piperis infirmus est admodum, instarque uitis absque adminiculo(pedamenta uocant) consistere nequit. Hederae non est absimile piper, quippe quodserpit,& altiore complexu proximam semper arborem uincire consueuit. Haec arbor-imo frut ex, dispergitur in ramos complusculos intra geminum ac ternum palmum longos. Folia eius mali Assyrij figuram exprimunt, sed haec crassiora pinguiusculaque nonni-hil, intercursantibus ex aduersa parte munitioribus uenis. E singulis malleolis seni depen-Colorpiperis dent confertiracemi palmo haud ampliores. Color est ijs qui& immitioribus uuis, Leguntmense