Buch 
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Entstehung
Seite
1098
JPEG-Download
 

parentario-nes.

De terris Asiae maioris1098uoces fingentes illorum, quos comitari se putant,& à recto itinereabductos in perniciem deducunt. Audiuntur interdum in aëre concentus musicorum instrumentorum, sed frequentius sonitus tympanorum. Superato deserto peruenitur ad ciuitatem Sachion, quaesita est in ingressu prouinciae magnae Tagut, ubi inter Mahumeticultores, pauci inueniuntur Christiani Nestoriani. Sunt quoque ibiplurimi idololatrae, qui sua habent monasteria, diuersis idolis conse-crata, quibus& multa offerunt sacrifice,& daemonibus magnosimpendunt honores. Et quando homini filius nascitur, statim commendat eum idolo alicui, atque in honorem eius anno illo nutrit arietem, quem anno à natiuitate filij reuoluto, proximo illius idoli festounà cum filio offert cum multis ceremonijs. Officio finito, immolatas carnes ad locum aliquem deferunt,& consanguinei eius omnespariter congregati, carnes illas cum magna religione comedunt, ossamuero decenter in uasculo quodam conseruant. Caeterum in mor-tuorum parentatione his utuntur ceremonijs. Curant proximi quiqueut corpora exanimata comburantur sicut reliqui populi orientis faciunt. Alij tamen mortuumcorpus aliquot diebus reseruant, aliquando septem diebus, quandoque per mensem, nonnunquam per sex menses, domi capsam illi parantes& laterasic compaginantes, ut nullus soetor exea exhalare possit. Corpus etiam ipsum armatibus condiunt, et capsam pulchrè depictam pan-no praecioso operiunt,& singulis diebus, quibus cadauer domi tenetur, hora prandij mensaiuxta capsam praeparatur, uino et cibis per integra horae spacium desuper positis, putantes animamdefuncti de appositis manducare. Est terra Tagut amplissima regio, complectiturque multas pri-uatas prouincias, puta prouineiam Camul, prouinciam Chinchital& Suchur, habetque multasinsignes ciuitares, quae omnes parent magno Cham. Quidam incolae credunt Mahumeto, quidam agnoscunt Christum ritu Nestoriano. Interra Chinchital est mons,Salamanaraunde eruitur minera chalybis et au-danici. Inueniuntur quoque ibi ser-pentes, Salamandrae dicti, qui in ignesine sui laesione uiuere possunt. V-Leterresus eorum adhibetur pannis qui-busdam, qui ignem sine sui corruptione aut laesion seerre possunt,quin& quando maculam contrahunt aliquam proijciuntur per horam in ignem,& extrahunturmundi haud secus quàm si optimè loti essent. Alia multa& innumeramirabilia scri-bit se uidisse& exploratum habnisse Paulus Venetus, qui fuit in parti-bus illis, à quo ista habeo, à reliquis uero, quae quoque com-memorat, hic supersedeo.De