De terris Asiae maioris1102mulieres more wattonum inhabitabant. Alias quoque innumeras praeternauigabant insu-las, quas appelauerunt Montem ferratum, S. Mariam rotundam,S. Martinum, S Marianantiquam, Sanctam crucem, in quam nostri aquae hauriendae gratia ingressi, inuenerunt qua-tuor Canibelos qui quatuor comprehenderant mulierculas: quae uisis nostris, complicatismanibus auxilium petere uidebantur. Liberatis autem eis uiri in nemora dilapsi sunt. Videntes uero nostri cymbam in mari uenientem cum octo uiris& totidem mulieribus, inita pugnacum eis, amiserunt unum, quia barbari excutiebant sagittas ueneno illitas, praeualuerunt ta-Sagittae ue-neno tinctae men nostri& quibusdam occifis alios reluctantes ad Admirantem duxerunt. Hinc digres-si innumeras inuenerunt alias insulas, sed quas accedere non potuerunt ob saeuitiam maris&scopulorum in littore frequentiam. Nonnullae tamen celoces quae altiore fundo non egebantpropius accessere& supra quadraginta septem insulas numerarunt, locumque archipelagusArchdupelaenuncuparunt. Hinc auecti nacti sunt aliam insulam nomine Buchema, quam Camibali fre-gus.quenter adeunt, habentque cultores eius perpetuam pugnam cum hostibus suis, nempe Canibuslis eos adeuntibus. Tandem uero Admirans peruenit cum tota classe ad Hispanam insulam, uerum omine inauspicato: nam hi quos loco praesidij ibi reliquerat, omnes exuerant uitam, sicut& ex suis quos ex insula abduxerat, septem ob coeli mutationem occubuerant: unus uero eorum qui superfuerat, ubi suam patriam classis applicuit, sponte ab admirante emissus est: reliquiuero nando clanculum aufugerunt. Dubitans tamen Admirans de suorum omnium mortequos in insula reliquerat iussit tormenta quaedam exonerari, ut reboatu edito, si qui delitesce-rent mox excitarentur, at nullus usquam comparuit, cunctis fato functis. Tandemque ada-ctus rex insulae Admiranti rem per interpretes ut potuit sic explicuit, esse in ea insula reges sepotentiores, quiaegreferebant Hispanos subegisse insulas, propterea contenderant ad oppidumubi Hispani degebant, eoque expugnato contrucidauerint uiros& oppidum combusserint,ipsumque ferentem nostris suppetias ictum sagitta fuisse, inque eius rei fidem brachium faseijscircumuolutum ostentauit. Sed deprehensus fuit rex haec omnia confinxisse, parumqueinsidelitaabfuit quin Hispani cum Admirante illum comprehenderint& poenis examinauerint. Aril-insulanorumle elapsus ad interiora insulae, ipso facto ostendit se nostros contrucidauisse: quem insecuti no-stri multa miranda inuenerunt potissimum flumina aurifera& montem aurifero sabulo conspersum. Quo in loco Admirans ciuitatem condidit muroque praecinxit, atque hinc digres-sus cum multis lustrauit totam ferè insulam,& in interioribus extruxit arcem, cui nomen. S-Thomas indidit, quo totius arcana regionis tam foecundae fcrutari quiret, minasque auri ubiqexploraret. Relictis autem ubique praesidijs, ipse cum tribus liburnicis profectus est, nouaCuba, Iamio quaesiturus regiones, uenitque primum ad Cumam, qua praeterita peruenit ad insulam lamicarii,Sicilia maiorem, feracem& habitatore frequentem, hac inuisa& rursum dimissa, percurrens littus maris innumeras uidit minores insulas, ferebaturque propè in siccum, adeoma-re insulis ibi est implicitum compluribus. Vnde coactus fuit redire domum eodem itinerequo uenerat.Hispani abutuntur officioinsulanorum.Nterim quo Hispani in Hispana insula egerunt, coeperunt incolae ob caritatem annonae fa-me laborare, causaque huius famis reijciebatur in Christianos, qui eruerant fere omnes radices, quibus Barbari panem conficiebant. Et ubi incolae compertum habuere, haesisse cordiAChristianis, ut regione diutius potirentur, legatos mittunt, qui praefectum orent ut suos frenet, nec ut ab eis ea patiantur, quae uix ab hostib. expectassent: nam, ut aiebant, sub praet ex-tu quaerendi auri mala innumera inferebant,& fere totam deuastabant regionem, adiecereque adhaec legati, se malle pendere uectigal, quam his assiduo uexari incursionib.& quiete frui posse nulla. Conuenit itaque inter eos ut regi Christiano uectigal soluerent, quoniam Ief cientib. radicib. quae illis loco siliginis ac tritici succedunt, panem conficere nequibant, niss intolerabili labore ferè nemoCuri copia. ra omnia peragrarent. Numerabant autem singulo trimestri auri quaedam pondera, qui uero aurunnon habebant, pendebant armata& cotonum, linigenus est. Interim uiri Hilpani, qui auro fodiendooperam
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Seite
1102
JPEG-Download
verfügbare Breiten