De terris Asiae maioris1104die decimo augusti, anno millesimo quingentesimo decimonono ex Hispali,& primum adCanarias, deinde ad Hesperidum insulas uenit, à quibus cursum suum inter occidentem& orientem uersus continentem illam coepit, ac intra certos dies felici nauigatione promontoriumS. Mariae detexit, ubi Canibali& anthropophagi morantur, perpetuoque cursu huius continentis littora legit, quae longissimo tractu in austrum protenduntur, ita ut tropicum Capricorniad multos gradus transcenderit ubi polum antareticum quadraginta sex gradibus tradidere.Delati itaque in orientem, uiderunt aliquot Indos ad littora conchylia legere. Fuerunt proceralongitudinis, ferinis pellibus tecti, ad quos dum aliquot ex Hispanis in teram egrederentur,atque illis tintinnabula,& chartas p ilpyraceas depictas ostenderent, coeperunt Hispanos adrude murmur& inconditum carmen circumsaltare. Venerunt tandem tres tanquam legati,qui Hispanos signis quibusdam orarunt, ut secum longius in terram progrederentur, quasi efsent eos omni hospitalitate excepturi. Mittit Magellanus cum his uiros septem bene instructos,ut regionem& gentem diligenter indagarentur. Venerunt autem cum eis in desertum& inuium locum, ubi erat tugurium humile, ferarum pellibus contectum. Duae erant in eo mansio-nes, in altera mulieres cum prole sua, inaltera uiri. Exceperuntque hospites suos ferali apparaturSordidumqui tamen illis regius uidebatur. Occisum est animal, quod haud multum ab onagro differreconuiuium.uidebatur, cuius carnes semitostas nostris apposuere, nullo alio cibo neque potu apposito. Nostris noctu praeter morem sub pellibus cubare necesse fuit, ob ingentem uim niuium& uentorum. Quumque illuxisset, nostri imperiosius egerunt cum illis, ut secum nauim ingrederentur.At illi quibusdam horribilibus pellibus à planta pedis ad summum uerticem tecti, facie uarijscoloribus infecta, arcubus& sagittis ad praelium accincti longe maioris quàm antea staturae inaciem prodeunt. Hispani qui ad manus deueniendum putabant, pixidem emitti iubent. Quictus& si irritus fuisset, egregij tamen digantes, qui paulo antè Iouem debellaturi uidebantur,hoc sonitu adeo sunt deterriti, ut protinus de race loqui ceeptum sit. Conabantur nostriali-quos de gigantibus illis secum ducere in Hilpaniam pro rei nouitate, sed omnes elapsisunt emanibus eorum. Animaduertens uero Magellanus longiorem mansionem illic inutilem esse,simul autem mare fluctuosum esset, coelumque turbidum& terra illa continue ad austrumuergeret, ut quo magis progrederentur, eò regionemfrigidiorem inuenturi essent, discessus inMaium mensem dilatus est, à quo illic asperrima hyems saeuire, cum in nostra regione aestas esset.Erat ibi magna copia lignorum, ministrabatque mare conchylia, pleraque optimorum piscium genera,& erant ibi fontes salubres, aucupium& uenationes, solum panis& uinum in naui defecerant. Erat ibi poli meridionalis eleuatio 40. graduum.Magellanus per fretum angustu ab occiden-te uenit in orientem ad uarias insulas, ubi interijt.Vperata hyeme, uicesima quarta augusti soluit Magellanus, secutus quod est terrae tractumin austrum uergentem, quopsque tandem uicesima sexta Nouembris in continente illafauces quaedam, quae speciem freti prae se ferebant defectae sunt, quas ingressus Magel-lanus cum classe, iubet nauibus collustrare omnes occurrentes sinus, si uspiam transituspateret in orientem. Inuenerunt uero tandem angustias maris profundissimas, perquas illis persuasum erat transitum esse in aliud aliquod pelamus,& ob id Magellanus statuitper eum uela uentis dare. Erat fretum hoc latitudinis aliquando trium, alicquando duoFretum dus tum, nonnunquam decem milliariorum Italicorum, uergebatque paululum in occidentemcens ex occi Altitudo poli Australis quinquaginta duorum graduum inuenta est. Nullos autem mordente in ori tales in littore conspexerunt. Videns proinde Magellanus terram illam fragosam esse&entem.aeternis frignibus rigentem, indignum iudicabat in ea indaganda plures perdere dies, quapropter continuo cursu per fretum delatus est in aliud mare amplum& uastum. Long-Terram quamtudinem freti putant esse ferè centum milliariorum Hispanicorum.ad dextram habuerunt, continentem esse non dubitabant, ad sinistram autem insulasVidit quoque Magellanus continentem rursus recta ad septen-esse existimabant.trionem dirigi, quamobrem iubet, dimissa terra illa ingenti, ad dextram nauigationis crisumma
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Seite
1104
JPEG-Download
verfügbare Breiten