VI.Libet1117quae comparatione corporis admodum parua sunt, eo quòd exiguum habeat lactis stillicidium. Leonum duo genera Aristoteles tradit, alterum breuiusfaispo pilo atque ignauius, alterim longius atque generosius. In uniuersum infirmis est lateribus, reliquo corpore robusto, ceruicepraesertim ualidissima, quòd osse uno rigida constet, nec uertebris ullis iungatur. Solum hocanimal apertis oculis nasci autor est Democritus, minimumque somno deditum, tradunt signumquod dormienti cauda iugiter mouetur. Vrinam mares crure sublato reddunt ut canes, grauemLodore: rari in potu, nescuntur alternis diebus, à saturitate interim triduo cibis carent. Quae possunt in mandendo solida deuorant, sed non capiente aluo coniectis in faucem unguibus extrahunt. Vitam leoni longam esse docet id quòd plerique dentibus defecti reperiuntur. Leoni Clementia lectantum ex feris inest elementia in supplices. Nam prostratis parcit, et ubisaeuit, in uiros prius nis in prostrea-in foeminas fremit: in infantes non nisi magna fame adactus grassatur. Leonum animiindex tis.est cauda sicut& equorum aures. Immota enim cauda, placidus, clemens, blandientique similis quod rarum est, crebrior autem iracundia eius. Primum cauda uerberat terram, dein.de cresente iraflagellat tergum. Diu retinet uindictam contra hominem aut aliud animal àquo laesus est. Alneratus obseruatione mira per cussorem nouit,& in quantalibet multitudine appetit. Quando fugit, non obuertit tergum quasi pauidus, sed pedetentim progrediens& murmurans respicit retro. Ingreditur etiam obliquo itinere, ne cubile deprehendi aut foetus inuadi possint. Ossa solida, minimeque uacua habet. Vnde quidam scribunt, ex ossibus ossaleonis igeius ceu ex lapide ignem excuti posse, tantae caliditatis est eius natura. Vnde fit non raro, ut nempedunt.ad iracundiam commotus, tanta irritetur rabie, tantoque calescat aestu ut moriatur. Non autemnisi laesus exagitatur, aut fame incitetur. Illud obseruatum quòd tale tam saeuum animal, rotarum orbes circumacti, currusque inanes,& gallinaceorum cristae cantusque etiam magis terrent,sed maxime ignes.MAVRITANIAEdescriptio.Auritania& Hispania ut uides in tabula, intromittunt in ipsam terram tenuifreto ma-gnum illud mare, quod mare mediterraneum generali nomine uocari solet, expaciaturque usque in Syriam& Constantinopolim, imo aliquanto longius uersus Stythas.Hujus introitus ex oceano occidentali est tam angustus, ut latitudo eius siue traie Mare mediterctus ab Hispania in Africa non sit nisi decem millium passuum, quidam nume-raneum.rant duntaxat septem millia id quod& suprà in secundo libro annotaui:& in eo ferè loco exutroque opposito littore consurgunt duo montes, quidam uocant promontoria, alij dicunt saxa esseeminentissima, quasi ex industria dissecta, quo mare in terram intromitteretur, quem laborempoëtae Herculi ascribunt, sicut& Herculis columnae uocantur,& illa quae obtinet latus Africae Colunae Her-appellatur Abyla, quae uero oppositam in Europa partem tenet, Calpe culis.Votreuocatur,& à modernis Hispanis Gibraltar, mare uero interfluens.ohnefretum Herculeum,& ob propinquam Sibiliae urbem, mare Sibilicum& à Gadibus adiacente insula, mare Gaditanum. Accepit autemMauritaniae regio nomen à Mauris populis eam inhabitantibus. Hiputantur à quibusdam Indifuisse,& Hercule duce in haec locaper-uenisse. Alij uero Mauros& Numidas, reliquosque qui maritimamAfricam cultiorem reddiderunt, Medos, Armenos, Persas& Phoenices fuisse asserunt. Alijs placet eos dictos Mauros, à μαῦρον quodest nigrum, quod nigrisint. Nostro aeuo uidentur Mauri appellariMarani, etiam si nomen illud tribuatur Iudaeis olim ad susceptionem Marani.Christianae fidei compulsis,& male hucusque eandem obseruantibusEfidem. Diuisa est autem Mauritania ab antiquis temporibus in duasregiones: orientalior a rege Bocho denominata est Mauritania Bochiana,& postea sub Romanis Caesariensis, sicut& Tingitana& Mauritania primum dictafuit Sitiphensis à Sitiphiciuitae,& postea Tingitana à Tingi ciuitate, iuxta angustias Gaditani freti sita. De fertilitateMauritanix
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Seite
1117
JPEG-Download
verfügbare Breiten