Buch 
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Entstehung
Seite
1136
JPEG-Download
 

De terris Asiae maioris1136herba ipsa crescit, distat itinere trium horarum à Cairo uersus Syriam, appellaturque MattereaMatterea cinctus muro& custode munitus, nec quisquam intromittitur nisi data pecunia. Quiante duhortus balsa centos annos in hoc horto fuerunt peregrini, scilicet Ierosolymitani, scribunt quinque in eo essefontes quibus irrigatur. In Martio oleum potissimum colligitur ex uulnere caudici inflicto. Exramusculis uero superne truncatis& in aqua decoctis colligitur quoque oleum, sed quod priori in colore& uirtute non respondet. Primum balsamum tanta est efficatiae, ut quamlibet carnem eo perunctam longo tempore à foetore praeseruet. Nostro tempore haec herba Cairi inhortis diuitum ciuium quoque plantari dicitur.Corallium crescit in mari rubro.Orallium, siue ut Theophrastus appellat, Curallium,alijlichodendron, partim ex eo quòd in lapidemconuertatur, partim quod arbuscula sit, quamobrem& dendrite uocatum: nam ut res ipsa demonstrat,Hfrutex est sub aqua marina uiridis& mollis, baccashabens similem cornis natiuis specie& magnitudine, item molles sed candidas: aut respectus statim in aëre duratur: quare scite Ouidius:Gorgonia.Sic& Cornelium in quo primum contigit aurasTempora durescit, mollis fuit herba sub unsis.Et quia mox ut in aërem profertur solet lapidescere, Gorgonianominatur. Etenim Gorgonas in lapides uersas, fingunt poentae. Sic Plinius de gemmis scribit. Gorgonia nihil aliud estLequàm Corallium nominis causa, quod in duritiam lapidis mutatur. Non est autem Corallio unus color, sicuti nec alijs lapi-dibus, qui ex id genus succo intra terram concrescunt. Etenim si succus fuerit ruber, coralliumrubrum nascitur. si candidus candidum, si niger nigrum. Omne tamen corallium priusquam retibus fuerit euulsum aut ferro praecisum, uiride uidetur esse. Vt autem unus lapis ex diuersorumcolorum succis ortus uarios habet colores, ita interdum unius corallij stirpes ramique partim suntrubri, partim candidi, partim nigri. Quantum ad saporem attinet, corallium modice astringit:quod ad odorem, fere algae instar olet. Quoddam est durum, ut Gallicum, quoddam molle utCampanum& Erythreum: aliud solidum, aliud sistulosum, aliud scabrum, quoddam plures habet ramos, quoddam paucos. Nascitur multis in locis, circa Orcades insulas, in Hetrusco sinu,Coralliumin Campano ante Neapolim, in Siculo mari circa Drepanum, in Africa circa Erythra, in manascitur inmultis locis. ni Persico, in mari rubro circa Trogloditarum insulas, quod nigrum est. In medicina exiccat etrefrigerat atque astringit. Cum aqua potum, sanguinem excreantibus medetur,& torminummalis. Medici eligunt rubrum, quod algae instar olet, quos facile teritur, quòd aequabiliter concreuit, quodque ramosum est.Pelusium, quae& Damiata,& Eliopolis.Ilus fluuius multis ostijs à prima sui scissione labitur in mare, suntque singulis riuis suanomina. Ostium illud quod propinquius est terrae sanctae, uocatur Pelusiacum, à Pe-lusio ciuitate adiacente, quae nostro tempore Damiata uocatur: ob quam ante tre-centos annos Christiani grauissima bella gesserunt contra Saltanum, sicut& proper urbem lerosolymitanam. Nam anno Christi 1219. quum Christiani amisissentIerosolymam, Templarij& hospitalarij cum magno exercitu Christianorum nauigantes contra hanc ciuitatem& oppugnantes, tandem ceperunt, inhabitaruntque biennio. Habes historiamsuprà in descriptione Terrae sanctae, sub titulo Noua expeditio in terram sanctam.Arsinoe& Crocodili ciuitas.dEcundum Strabonem Arsinoe ciuitas, prius Crocodilorum dicta fuit ciuitas. Quia AcSgyptij in ea praefectura mirum in modum colebant Crocodilum, qui sacer apud eos in lacu quodam