De lefricae regionibus1156riunt. Pedibus ambulant nudis& aperto capite incedunt: quia sunt ibi calores eximij, necunquam magis algentuel bruma, quàm Hispani Aprilimense. Regnum itaque Senegae Ni-Tuchmorare- gritarum intorsus orientem uersus conterminum est regioni dictae Tuchmorae, at uersuegio.meridiem regnum Gambrae contingit, ad occidentem uerò respicit oceanum: uersus sep-tentrionem autem Nigro fluuio clauditur, quisubcinericios populos disterminat à primisNigritis. Tenent incolae Mahumeti legem, comedunt more Saracenorum& Turcaruminterra Non crescit apud eos uinum aut triticum aut hordeum aut auena, sed milium, fa-ba& pisa, quae seminant in Iulio et paulo pòst metunt in Septembri, quia mensibus nouenibi non pluit à mense Octobris usque in mensem lulij. Id efficit ut iacta semina non germi-nent ob terrae calorem nimium. Quum autem tellus perfunditur uberiori pluuia, tum ter-ram mirum in modum colunt, non amplius quàm trimestris pacio seminant& legunt sata. Eorum potus est succus palmae, lac& latices. Non autem est ea palma quae fert cariotas,Succus ex art:sed alia est arbor, quae anno continuo succum instar lachrimarum emittit. Vt autem ube-bore extractusfriorem habeant succi prouentum, arbores sauciant,& statim prosilit succus qui excipi-inebriatiuus.tur uase aliquo& serum lactis praesentat, estque eius incredibilis suauitas,& ut uinum inebriatni aqua immixta fuerit. Qui prima die prouenit ex sauciata arbore, is est dulcior,& omniuino uel perquam dulci praestat, sed indies suauitatem amittit, fitque acidum& acre. Mignolum eum succum appellant. Habent praeterea fructus multiplices, suaues, licet sint sylue-stres. Regio est patens& aprica, ad omnia producenda propè apta, pascua ibi plurima&Oleum tripli- uberrima, atque arbores eminentissimae. Lacus ibi quàm plurimi qui aquam potu non in-cis uirtutis.suauem propinant, in quibus pisces inueniuntur innumeri. Fert etiam haec regio mirae naturae oleum, quod pollet triplici uirtute, odorem scilicet uiolaceum habens, saporem ue-rò oliuae,& si adhibitus fuerit dapibus, eas ut crocus inficit, quamuis ipsum crocum supèretuberiori colore. Inueniuntur ibi multiplices animalium species, praesertim serpentumferè omnium generum, uenenosi alij, alij innoxij sunt: duorum pedum mensuram exce-dunt alas, nec pedes habent ut serpentes, alioquin immensi,& tantae quidem uastitatis, utintegras capras hauriant. Sunt propterea hi Nigritae fascinatores& incantatores eximij,praesertim serpentes fascinantes. Quando enim sentiunt serpentes uenire ante ouium stabula,& audiunt eos sibilo suo strepitum magnum facere, accurrunt& fascino compescunteos, occurruntque illi malo incantatione.De animalibus quae in regno Senegaeapud Nigritas inueniuntur.Abet haec regio quidem boues, sed nostris multo minores. Ex rapacibus uerò leones& pardi suntibi frequentiores, necnon lupi, capreoli ac lepores propè innumeri. Sunt etiam in ea regione elephantes syluestres quàmplurimi, qui non doman-tur utalibi,& ferè gentium ubique efferantur, propterea& gregatim incedunt, ut inElephantesnostris nemoribus apri: cicures uix reperiuntur ibi. Hi igitur duos eminentiores denteshabent hinc et hinc instar aprorum, uerum ritu contrario, quandoquidem alteri scilicet a-pro in superiora retorti sunt dentes, at alteri, elephanto scilicet demittuntur in terram, nec(uel senecta) huic sunt decidui, uitam concomitantur. Alij tamen aliter sentiunt ut supradiximus. Hominem elephantus nisi laesus non laedit,& ubi laedit, manu, id est, promusci-de hominem comprehendum iacit in subline ultra arcus iactum. Emittit& retrahit promuscidem pro suo arbitratu, nullusque inuenitur tantę pernicitatis, quem suo incessu non comprehendat, licet gradatim solum ambulet effoetus: magis saeuiunt dum pauent ne catulis uisinferatur:& quatuor ad summum pariunt uno partu. Maribus uix est cura sobolis. Arborum folijs uiuunt& fructibus, promuscideque arborem deuastant, adeo ut si stipitem pro-muscide complexi fuerint, quantumcunque magnum ab arbore dispartiant. Habent au-tem promuscidem in inferiore maxilla, quam exerunt& retrahunt pro libitu. Hac cibumc: piunt& hauriunt potum omnem& ori administrant suo. Os habent in pectore: frequen-tia incolunt nemora, ac luto plurimum ut a pri oblectantur. Sunt& alia ingentia anima-lia in hac regione, uerum syluestria. Scatet praeterea regio psitacis, quos Nigritae pluri-mum oderunt, quoniam totam plagam ferè circumuolitantes, fruges et praesertim legumina deuastant. Distinguuntur colore triplici, subcinericio, uiridi ac ueneto. His mirumestinge-
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Seite
1156
JPEG-Download
verfügbare Breiten