Buch 
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Entstehung
Seite
1160
JPEG-Download
 

De Africae regionibus1160secrari ex corporibus& sanguinis Christi communicatione. Nam foeminae grauidae cum assumunt corpus Christi, infans capiens inde nutrimentum fit sacratus. Quoniam sicut infansexistens in utero, ex eius matris affectibus contristatur ac laetatur, sic etiam ex matris nutrimento nutritur. Haec illi, nisi interpres errauerit. Confirmationem& extremam oleiunctionem non habent pro Sacramento, neque comedunt ex lege ac apostolorum institutocibos immundos. Confessionem habent& a confessore poenitentiam accipiunt. Statimautem ut peccauerint, currunt ad pedes confessoris,& illic accipiunt corpus Christi& san-Sacramentum guinem eius sub utraque specie. Non conseruant sacramentum eucharistiae in templis, necaegroti corpus dominicum accipiunt nisi dum conualuerint, qui nemini datur nili in tem-eucharistiae.plo. Presbyteri& monachi& omnes ecclesiae ministri apudeos suo labore uiuunt, quia ecclesia nullas habet decimas, haber tamen prouentus& agros, quos clerici& monachi fodi-unt, nec alias habent eleemosynas, pręter eas quae gratis in templis offeruntur pro exequijs mortuorum& alijs pijs rebus. Intemplis eorum singulis diebus una tantum celebratur missa,nec plures celebrare licet,& non ostenditur Sacramentum utRomae fit(sic loquuntur illi,) nec pro remissione animarumfit missa, sed mortui cum crucibus& orationibus sepeliuntur.Sanctificant etiam sabbatum sicut Iudaei. Patriarcham eliguntmonachum ordinis diui Antonij haeremitae, cuius praecipuum estSabbatum ob-officium sacros ordines dare, quos nemo praeter illum dare autseruant.auferre potest. Is nullum episcopatum aut ecclesiae beneficiumin ullos confert, sed id solum ad Pieto loannem spectat, qui om-Edenia pro suo arbitrio dispensat. Ipsi uocant patriarcham Abunnam& imperatorem suum loannem Belul, id est, praeciosum seu altum loannem, si interpresnos hic non fallit. Regnorum& imperij successio non in filium maximum natu transit-titur, sed ad eum in quem pater id uult conferre. Non habent monetam praeter peregrinamaliunde inuectam, sed aurum& argentum pro pondere datur atque accipitur. Imperator ipse dicitur semper in castris& tentorijs uersari, sicut& nobilitas eius continuo se in rebusmilitaribus exercet. Sunt& in hac re superstitiosi, quòd non datur potestas adeundi tem-plumnisi rudis pedibus. Dicuntur undique habere hostes fidei cum quibus pugnant.MID HEBRAEIOderni in sua lingua scribant de Presto Joan. Excerpsi autem ea ex libello quodam Constantinopoli impresso,& ad me Munsterum huc Basileam ex CarroAegypti allato.O3I0