Totius operis Cosmographiciconclusio.Escripsimus tibi hactenus, amice lector, totius orbis gentes& nationes, earumstudia, sectas, mores, consuetudines, leges, religiones, ritus, regna, principatus,mercimonia, antiquitates, terras, terrae nascentia, animalia, montes, fluuios, ma-ria, magna, lacus& alia huiusmodi, quae ab historiographis& Cosmographispassim sunt celebrata,& potissimum quae potuerunt aliqua sui excellentia et dignitate ad cognitionem nostram peruenire. No enim sumus ignari, terrarum comprehensionem esse latissimam,& ipsam frequentia impeditam, ut non liceat eam ubique lustrari, adeoque supra hominis unius esse aetarem& uires, omnia totius terrae latibula scribari& quae in ea sunt scitudigna inuestigare, quae dumns mira sua sapientia& potentia in inferioribus elementis formauit. At si secundus tantundem addiderit& tertius, sicque per plures procedat inuestigatio,perficietur tandem opus par nobilitati rerum, expectationique fiet satis. Quapropter si nonomnibus assumptus probatur labor, argumentum saltem posteris pro patria laborandum pro-betur. Eateor gemultas adhuc esse in latissimo orbe res, quae à me aut praetergressae sunt autparcius attrectatae, quum de illis scribere plura non potuerim quàm quae scriptores in manumtradiderunt. Damiano tamen Lusitano prohibente, neque ista fuerant promulganda, quan-tumlibet à magnis uiris prodita, nisi ipse inuisissem prouincias et terras. At cum ipse deseripserit Indorum mores, ceremonias& consuetudines ut à Legatis Pieto loannis, qui ex Ae-thiopia in Lusitaniam missi fuerant ad illius regni Sereniss. Regem, accepit, easque in mundumsparsit, permittat& mihi cum Strabone, Pomponio, Plinio, Curtio, lustino&c.& cum multisrecentioribus scriptoribus referre, quae ego non uidi, sed à uiris illis fide dignis desumpfi.Sed relinquantur ista. Non mirandum si homines uariam inter se non solum fortunam sed etiam naturam, mores& uiuendi ritus sunt consequuti, quum uideamus regiones& loca eamquoque uarietatem adopta, postquam una natio lacteos quidem pariat homines, alia subalbidos, alia fuscos, alio prorsus adustos. Sic statuit Deus, ut homines quoque uarij ingenij etmultiformis animi ac industriae, quemadmodum& caetera, nascerentur, atque ut unusquisquesua contentaretur sorte, ut alteri suam exprobraret conditionem, formam aut fortunam.EenErrata insigniora inter legendum deprenhensa.DAg. 10. linea 34. quingentos passus pro 50. orgyas. Pag. 52. lin. 48. patrem non fratrem.Pag. 78.lin. 32. quod sub se. Pag. 58. lin. 14. Iulia regia. pag. 114. in. 23. ubi scribitur, Nicolaus episc. Metensis, hic Nicolaus primum designatus fuit epis. sed uidens deficere stem-ma suae familiae, relicto episcopatu factus est comes Vademontanus, genuitque loannem, Antonium, Elisabeth&c. id quod interim me monuit uir quidam doctus Lotharingus. Pag.126. in. 29. nouem liberos. Pag. 217. lin. 25. milités non fore. Pag, 324. lin., 2. Liuoniam. Pag384.lin. penult. Ostendit uterquam. Pag. 406. lin. 2. lege,& cyptas. Pag. 444. ling. 16. supereranterigeretur. pag. 500. lin. 23. ea loca,& lin. 40. de quo uide. Pag. 582.li. 41. Angliae. Pag. 666.lin. 20. Haec Frisaeus. Pag. 752. lin 7. Ad Aamasum usque fl. Quod attinet ad ducatus Geldrensem& Cleuensem, Iulia censem& Montensem monui in tempore proceres illarum terrarum, ut si quid esset in scriptis meis(ipsis oblatis) quae ex uarijs libris, maximè GerardiNouiomagi insignis historici,& quem olim singulariter ob dictorum ducatum instructionem conueni,& non ex uaga relatione in unum congessi, mutandum aut corrigendum, autsi quid ueritate non esset subnixum, citius de hoc me certiorem redderent. Expectato autemtrimestri tempore& amplius, nulloque dato responso, opere uerò nostro properante ad finem,subiecimus quoque& ea praelo, quae tam diu seposueramus. Quibus absolutis, tandem illidenunciant sibi non uacasse ad cribrandum mea, quae de dominijs eorum iam inserueram libro.differendum negocium in aliud tempus, sed quod iam neglectum erat, non mea sed illorum culpa-BASILEAE le P.V.D. HENRICHVM PETRI,MENSE MARTIO ANNO SALVTISM. D. LII.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
JPEG-Download
verfügbare Breiten