Buch 
Joannis Keill, M.D. regiae soc. Lond. socii, in acad. Oxon. astronomiae professoris Saviliani, Introductiones ad veram physicam et veram astronomiam, quibus accedunt Trigonometria. De viribus centripetalibus. De legibus attractionis
JPEG-Download
 

8 PRAEFATIO.

cularum est ut corporis superficies; quare erit vis qua corpus deorsum pre-mitur ut ejusdem superficies , & non ut ipsius quantitas materia , quodexperientia contradicit. Nec minus cateras pier asque omnes, quas de aliisrebus condunt hypotheses , fi ad examen reducantur , natura legibus repu-gnantes inveniemus.

Omnes errores ex hoc fonte promanasse videntur, quod homines ignariGeometria philosophari ausi sunt , & rerum naturalium causas reddere.Jpuid enim aliud prater hallucinationes ab iis exspectandum , qui Geome-triam totius physica fundamentum neglexerunt ; & ignotis natura viri-bus per Geometriam tantum a simandis , ipsius tamen operationes , metho-do regillis mechanicis minime congrua explicare sunt agrejfi ?

Inter hujusmodi philosophos Cartelius agmen ducit , qui etiamfi Geome-tra fuerit insignis, ignavo tamen & defidi ut placeret philosophantium po-pulo , nullum Geometria usum in philosophia adhibuit: Et quamvis profi-teatur se omnia mechanice per materiam & motum explicaturum , Philo -sophiam tamen excogitavit , qua a veris Mechanica legibus tantum ab-horret quantum qua longissime. Illius fella nomina dant , quicunque re-de , hoc est Geometrice , philosophandi laborem refugiunt Magna equi-dem turba per orbem terrarum longe lateque diffusa.

At licet tanta philosophantium pars umbram philosophia, non ipsam sub-stantiam amplexa sit ; non tamen desunt (nec ut spero unquam deerunt )qui in veris natura legibus perscrutandis , & rerum causis per principiamechanica exinde investigandis , haud inanem posuerunt operam.

Inter antiquos physicos pracipue eminuit Divinus Archimedes, qui pra-ter illa Geometrica fui monumenta , Mechanica & Statica principia duo-bus libris De ^quiponderantibus & De Humido Insidentibus nobisdemonstrata reliquit. Pofi hunc per longam annorum seriem delituit me-chanica philosophia , nec nisi paucis quibusdam accuratioris ingenii viris ex-culta est. Inter quos Rcgerus Lacon Oxoniensis & Hieronymus Car-danus merito nominandi sunt. Tandem sub initio Jeculi ultimo elapsi, no-bilis