68 INTRODUCTIO
agnoscunt Astronomi; sed aliquando celeriore, aliquandolentiore procedit gradu, ac proinde dies naturalis,seu spatium temporis una revolutione diurna elapsum, nuncminus nunc majus evadet; adeoque tempus apparens noneodem quo tempus absolutum progreditur tenore : unde utab illo distinguatur necesse est. '
Cum tempus absolutum sit Quantum uniformiter extensum& sua natura simplicissimum, potest per magnitudines sim-plicissimas rite repraesentari, seu imaginationi nostrae propo-ni: quales imprimis videntur esse rectae lineae &: circulares,quibuscum & tempori quaedam intercedunt analogiae. Namtam temporis, quam rectarum & circularium linearum,par-tes omnes sunt sibi ubique similes & uniformes ; & sicut li-nea per motum seu fluxum puncti generatur, cujus quanti-tas ab unica pendet longitudine per motum determinata ; sicetiam tempus quodammodo censeri potest instantis continuolabentis vestigium, cujus quantitas ab unica profluit velutinlongum ex porrecta successione, quam spatii percursi longi-tudo demonstrat; & proinde optime per fluxum puncti seurectam lineam repraesentari potest, quod in sequentibus sae-pius fiet.
Observandum autem nos per Temporis vocem intelligerespatium illud-temporis quo motus transigitur; adeoque cumde rebus Physicis & motu agendum est, rite cum Aristoteledefiniri potest , Mensura motus secundum prius & posterius inon quidem absolutam temporis naturam /pectando , sedconnexionem illam quam motus cum eo habet, ut scii, nul-lum spatium a mobili in instanti percurri possit, sed successi-ve & juxta fluxum temporis omnis motus peragatur, quiigitur cum temporis quantitate comparari potest 6e ab ejusfluxu mensurari.
L E-