AD VERAM PHYSICAM. Lect. VIII. 8*
torquent sila i mutataque particularum positione 6c situ, a-liam sane longe diversam subeunt fibrillas formam ab ea,quam in viridi habebant planta.
Mox in se convoluta.fila , iisdem manentibus particulisipsorum minimis , glomorum species praebent. Fila haecvarie inter se connectunt & texunt linteones, 6c arte suatela5 ex illis componunt , quae vestimenta hominibuspraebent. Haec denique in linteola redacta aquae immittun-tur, & malleis ligneis in mollem quasi pulpam rediguntur,quae tandem , exsiccato humore aqueo in formam Papyritransmutatur, quae si igni immittatur partim in tenuissimumpulverem, partim in fumum evanescit.
At hae omnes tam multifariae sub quibus eadem materiaapparet formae , non nisi ex particularum mutata figura ,magnitudine & textura proveniunt , 8e ab his solummodopendent.
Sic si metalla liquantur, ignis vi partium cohaerentia dis-solvitur , & particulae metallicae ä se invicem separatae ra-pidissimo cientur motu , quo sit ut formam corporis fluidiinduant.
Hinc etiam (ut videtur) oritur illa salium Sc metallo-rum in menstruis dissolutio ; per fermentationem enim se-parantur partes a se invicem , & in minima resolutae ipsiusfluidi agitantur motu , unde tanquam corpora fluida appa-rebunt. E.x hisce corporum , ipsorum que partium figuris6c reliquis modificationibus plurimi oriuntur effectus , plu-rimae qualitates singulis corporum generibus propriae, quasperire necesse est si partium constitutio mutetur. Sic ex ea-dem materia v. g. ferro formantur claves , cultri, limae ,serrae, & alia innumera instrumenta ad varios usus accom-modata, qqorum qualitates & effectus ex solis pendent eo-rundem figuris: unde enim clavi potentia sua ad ostium re-serandum, nisi ab ipsius figura , magnitudine , & partiumcongruitate cum partibus ferse cui immittitur ? Undecupeis& cultris potentia ad corpora findenda ?■ 'Nonne hanc ex so-la ipsarum figura provenire demonstratum est a Mechanicaescriptoribus ? Unde fiunt motus in Automatis tam regula-
U res,