AD VERAM PHYSICAM. Lect. X. 97
ä materix quantitate pendeant, in xqualibus materiae quan-titatibus, in eadem ä terrae distantia , xquales erunt versusterram gra vitationes; si vero duorum corporum ponderasint inaequalia, inxquales quoque erunt in iis materiae quan-titates.
Ponamus jam duos globos, plumbi scii. & suberis, aequa-lium magnitudinum; si in utroque eadem esset materiaequantitas, (per jam ostensa} utrumque corpus aequaliterponderaret; nam materia subtiliflima poros suberis occupansaeque ponderaret ac materia plumbi ipsi aequalis; cum veromagnum sit in duobus hisce globis ponderum discrimen,magnum quoque erit in iisdem materix discrimen ; &c siplumbum subere sit triplo gravius, triplo quoque major eritin plumbo contenta materia, quam in subere;adeoqueplu-res erunt in plumbo pori seu plura spatia absolute vacua.•Vacuum igitur non tantum possibile est, sed & actu datur;quod erat probandum. At hic sequitur materiae quantita-tem in quovis corpore rite per ipsius gravitatem aestimariposse.
Cum momentum augeri possit, tam ex aucta materiaequantitate, eadem manente velocitate, quam ex aucta ve-locitate, eadem manente materia, Veteres (quos vis pul-veris pyrii ad corpora celeriter movenda latebat} machinisad hostium-muros diruendos ita comparatis utebantur, utingens materiae moles , etsi non magna velocitate , vehe-menti tamen impetu muros concuteret; at hodie per explo-sionem pulveris pyrii ex tormentis bellicis magna velocitateparvi globuli impelluntur. Quamvis autem veterum macHi-nx bellicas hodiernis multum cedant, ipsarum tamen vis admuros evertendos incredibilis fere fuit: arietes enim ex in-gentibus trabibus sibi invicem commissis Compositi erant;quorum pondus vel hinc xstimari potest, quod sc. ipsorumaliqui sex hominum millibus (ut alii sc. aliis succederent}ad ipsos dirigendos Sc motum iis imprimendum indigebant;ea pars, qua murum percutiebant, gravi ferro consolidatafuit, & ex funibus ita dependebant (Arietes compositos in-telligo} ut ipsorum longitudines horizonti essent parallelx;
N unde