n® '!"N TRADUCTIO
hanc vim a sola gravitate proficisci huic tamen sententianec ratio necexperienfia favet: nam in funda non solum tendi-turfunis cum lapispartem suae orbitae infimam percurrit ,sedetiam dum superiorem partem deseribit; quod a gravitateoriri non potest, cum gravitas lapidem, in superiore sute or-bitae parte, tantum urgere potest versus centrum , qua: di-recte contraria est vi centrifuga: quae illum ä centro recede-re cogit. Praeterea cum lapis in plano horizontali in cir-culo revolvitur , filum quoque tenditur ; sed gravitas ten-sionem illam in illo plano nullo modo producere potest,cum lapis nec sursum nec deorsum feratur ; cujus proindemotus ä gravitate hac nec augebitur nec minuetur; non igi-tur ä gravitate oritur vis centrifuga, sed a solo conatu quemhabent corpora omnia secundum rectam lineam progredien-di.
Si Terram circa suum axem rotari supponamus , nos o-mnes qui in ejus superficie degimus una cum ipsa revolve-remur; adeoque si subito sisteretur ejus motus , res omnesipsi firmiter non adhaerentes vehementi motu excustae ab illarecederent; sic etiam si circa Solem motu annuo deferatur,
subito illa revolutio sisteretur, res omnes excussae , Pla-netarum instar, circa solem gyrarentur , ob eandem causamqua prius ipsa Tellus circa solem movebatur.
Cum Tellus circa axem vertatur , & res omnes in ipsacirculos describant asquatori parallelos, quaerunt Philosophiunde sit, ut corpora omnia ab ejus superficie non excutian-tur , cum per natura: legem corpora omnia motum secun-dum rectam lineam affectant? Sic quidem excuterentur,nisialia adesset vis, per quam ad terram detinentur, quae estipsa Cravitatio vi centrifuga multo potentior.
Si vas aquae plenum in plano quovis horizontali ponatur,& subito vi satis magna impellatur, aqua in vase sub initioversus partes motui vasis contrarias tendere videbitur; nonquod revera talis motus aqua: impressus est, sed cum illa ineodem quiescendi statu permanere conatur, vas motum suumaquae intra ipsum contentae communicare statim non potest,& proinde aqua a vase derelicta, & revera quiescens, locum
suum