DE PARALLAXI SIDERUM. 409
inde elicietur distantia Solis xqualis 13758 semidiametrisTerrae. His positis ; sit primo Luna in Quadratura in q - 7hoc est , sit angulus q ts rectus, Sc erit exterior angulustrianguli ad Lunam , aequalis 90 grad. min. 15 , cujus sinusversus aequalis est radio,una cum sinu recto min. 15. Itaqueut Diameter circuli ad Radium una cum sinu recto minuto-rum 15. sic Lunae Diameter ad partem ejusdem a bole illu-stratam e Tellure visam; quare capiendo dimidia Anteceden-tium , §c dividendo , erit ut Radius ad sinum rectum min.15 , ita femidiameter Lunte , ad excelsum quo pars illustra-ta e Terra visa semidiametrum superat; est autem sinus min.15, partium 436 qualium Radius est 100000, &c apparensLunte femidiameter est circiter min. 15. Quare fiat ut Ra-dius 100000 ad 436 ita 15. min. ad quartum , qui prodicminor quam quatuor scrupula secunda ; At haec quantitasadeo exigua est, ut omnem sensum effugiat; adeoque Lunain Quadratura (cum ejus Phasis tantilla quantitate Dicho-tomiam superat) adhuc ut Dichotoma apparebit. Quod sivera Dichotomia in ipsam Quadram incidisset, distantia So-lis fuisset infinita, in illo enim casu , angulis $qr §c s rq yexistentibus rectis , lineae st, sq essent parallelae 6c uonconcurrerent nisi ad distantiam infinitam.
Sit secundo elongatio Lunae a Sole seu angulus stl 89.gr. min. 30. in illo casu, erit angulus exterior ad Lunamgrad. 89. min. 45. aequalis scii. angulis stl & lst simul,cujus sinus versus tequalis est radio , dempto sinu rectomin. 15: cumque sit ut Radius circuli ad sinum versum an-guli exterioris ad Lunam, hoc est , ad Radium sinu rectomin. 15. diminutum; ita femidiameter Lunae ad partem ejusa Sole illustratam & a nobis visam , erit dividendo Radiusad sinum miq. 15. ija femidiameter Lunae seu 15. min. adexcessum quo eadem femidiameter partem illustratam & vi-sam superat , quae itaque ut in priore casu erit aequalis qua-tuor scrupulis secundis ; atque Luna tantilla parte a PhasiDichotonuae deficiens, tanquam Dichotoma videbitur , seuejus Phasis a jDichotomiae Phasi distingui nequit. Si ita-que in illa apparenti Phasi ponatur momentum Dichoto-
F f f mix