Buch 
Joannis Keill, M.D. regiae soc. Lond. socii, in acad. Oxon. astronomiae professoris Saviliani, Introductiones ad veram physicam et veram astronomiam, quibus accedunt Trigonometria. De viribus centripetalibus. De legibus attractionis
JPEG-Download
 

TemporumPeriodico-rum prima.Determi -natio.

Eorundem

accuratior

Determi-

natio.

TAB. 39 ,.As- 4-

460 DE RELI Q^U ORUM

Si itaque Planeta aliquis superior , v. gr. Jupiter obser-vetur cura est in oppositione Solis , iterumque rursus cumad oppositum Solis pervenit ; dabitur arcus quem Planetae Sole spectatus interea temporis percurrit; fiat itaque utarcus ille ad totam circumferentiam , ita tempus inter ob-servationes elapsum , ad quartum , dabitur exinde quam-proxime tempus Planet® Periodicum , & similiter ex datisinferiorum locis Heliocentricis eorum Periodos quamproxi-me colligere licebit; quamproxime dico, nam calculus sup-ponit motum Planet® esse in circulo & per omnem perio-dum ®quabilem ; quod verum non est, unde non accuratehac methodo dabuntur Planetarum periodi.

Sequenti icitur methodo accuratius investigari possuntPlanetarum Tempora Periodica. Observetur Planeta quili-bet bis in eodem nodo ; id est , bin® fiant observationes,quando Planeta, ad eandem orbitae partem, nullam habueritlatitudinem , quod tunc solum potest contingere , quandoPlaneta est revera in nodörum aliquo : Tempus inter binasob/ervationes elapsum , ®quale erit tempori Planet® Perio-dico. Nam cum Planet® omnes moveantur in orbitis, quo-tum plana ab Ecliptic® plano diversa sunt, &: Sol in com-muni omnium orbitarum foco exi stat , orbit® omnes Ecli-ptic® planum secabunt in lineis per Solem transeuntibus,qu® ad Eclipticam product® nodos duos ostendent ; &Planeta non nili semel in integra periodo in nodorum aliquospectari potest. Nodi autem vel quiescunt vel tarde admo-dum moventur; adeo ut spatio unius periodi tanquam quie-scentes haberi possunt. Unde ex dato tempore inter duosproximos Planet® ad eundem nodum appulsus, innotescetPlanes® Periodus.

His iisdem observationibus, cognita prius Theoria motusTelluris-^obtineri potest line® Nodorum positio , seu pun-cta Ecliptic® in quibus linea Nodorum eidem occurrit.Sit a.tb. orbita Telluris , cnd Planet® orbita , ms» No-dorum linea : Sit que in prima observatione Tellus in t,Planeta observetur in n. Cumque Planer® locus e Terravisus per observationem innotescit; Solidantem locus ad il-