Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
IX
JPEG-Download
 

P R JE F ATI 0. h

6c eleganti praesuit, eum Isaaco Vostio tan-tum tribuisse , ut a vetustissimis editioni-bus , sola ejus auctoritate fretus, saepiusrecedere non dubitaverit. Ego quidem sicexistimo, ubi nihil est in MSS. subsidii,eam lectionem esse retinendam, quae quam-plurimis editis libris adstruitur.

Quod utinam ubique praestitisset vir abun-danti doctrina & multiplici eruditione or-natus Janus Broukhusius,qui uberibus no-tis illustratos Tibullum 6c Propertium vul-gavit 5 nunquam fatis laudandus, nisi plu-ribus locis , quae luce non indigebant,vel pro suo ille ingenio, acri quidem öc so-lerti, sed paulo confidentiore, vel ex alio-rum conjectura, medicam manum adhi-buisset: quod admirari nos quam imitarimaluimus.

Nemo nescit quot in tribus illis Poetis oc-currant salebrae, quam multa mutila, hiul-ca , a sede sua misere divulsa. Ea primussensit Achilles Statius,qui, varia licet codi-cum MSS. copia instructus, eas lacunas ex-plere non potuit. Idem quoque Muretus, Sc