Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
15
JPEG-Download
 

-5

CATULLI LIBER.

Aut C quid magis aridum est, habetis,

Sole, & frigore, & esuritione.

15 Quare non tibi fit bene, ac beate ?

A te sudor abest, abest saliva,

Mucusque, & mala pituita nasi.

Hanc ad munditiem adde mundiorem,

Quod culus tibi purior salillo est,

22 Nec toto decies cacas in anno;

Atque id durius est faba, & lapillis:

Quod tu si manibus teras, fricesque,

Non unquam digitum inquinare possis.

Haec tu commoda tam beata, Furi,

25 Noli spernere, nec putare parvi;

Et sestertia, quae soles, precariCentum desine: nam sat es beatus,

AD JUVENTIUM. XXI.

Qui flosculus es Juventiorum,

Non horum modo, sed quot aut fuerunt,Aut posthac aliis erunt in annis;

Mallem divitias mihi dedisses5 Isti, quoi neque servus est, neque arca;

Quam sic te sineres ab illo amari.

Qui ? non est homo bellus, inquies f Est:

Sed bello huic neque servus est, neque arca»

Hoc tu, quam lubet, abjice, elevaque:

10 Nec servum tamen ille habet, neque arcam,