,8 CATULLI LIBER.
io Cinaede Romule, haec videbis, & feres?
Es impudicus, & vorax, & aleo.
Eone nomine, Imperator unice,
Fuisti in ultima Occidentis insula,
Ut ista vostra diffututa mentula15 Ducenties comesset, aut trecenties?
Quid est ? an haec sinistra liberalitasParum expatravit ? an parum helluatus est ?
Paterna prima lancinata sunt bona;
Secunda praeda Pontica j inde tertia20 Ibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
Hunc Galliae timent, timent Britanniae.
Quid hunc, malum, fovetis ? aut quid hic potest,
Nisi uncta devorare patrimonia?
Eone nomine, Imperator unice,
2 5 Socer, generque perdidistis omnia?
AD ALPHENUM. XXVII.
lphene immemor, atque unanimis false sodalibus,Jam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi:
Jam me prodere, jam non dubitas fallere, perfide,a impia fallacum hominum coelicolis placent,Quae tu negligis, ac me miserum deseris in malis.
S Eheu quid faciant, dic, homines, quoive habeant fidem ?Certe tute jubebas animam tradere, inique, meInducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
Idem nunc retrahis te, ac tua dicta omnia, factaqueVentos inrita ferre , & nebulas aereas sinis,io Si tu oblitus es, at Di meminerunt, meminit Eides ^
Quae te ut poeniteat postmodo facti, faciet, tuL