26 CATULLI LIBER,
Moecha putida, redde codicillos,
20 Redde, putida moecha, codicillos.
Sed nil proficimus; nihil movetur.
Mutanda est ratio, modusque vobis,
Si quid proficere amplius potestis.
Pudica, & proba , redde codicillos.
IN ACMEN AMICAM FORMIANI. XL.
alve, nec minimo puella naso,
Nec bello pede, nec nigris ocellis,
Nec longis digitis, nec ore ficco,
Nec sane nimis elegante lingua,
5 Decoctoris amica Formiani.
Ten’ provincia narrat elfe bellam ?
Tecum Lesbia nostra comparatur ?
O seclum insipiens, & inficetum!
AD FUNDUM. XL I.
Funde noster, seu Sabine, seu Tiburs,
N am te esse Tiburtem autumant, quibus non esiCordi Catullum laedere : at quibus cordi est ,Quovis Sabinum pignore esse contendunt.
5 Sed seu Sabine, sive verius Tiburs,
Fui libenter in tua suburbanaVilla, malamque pectore expuli tussim:
Non immerenti quam mihi meus venter,
Dum sumptuosas appeto, dedit, coenas,io Nam, Sextianus dum volo esse conviva,
Orationem in Attium petitoremPlenam veneni, & pestilentiae, legit: