Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
30
JPEG-Download
 

- Jos. Sali-ger, ocello.

zs CATULLI L I B E B.

Sed toto , indomitus furore,lectoVersarer, cupiens videre lucem,

Ut tecum loquerer, simulque ut e liem.

At defessa labore membra postquamiy Semimortua lectulo jacebant,

Hoc, jucunde , tibi poema feci»

Ex quo perspiceres meum dolorem.

Nunc audax cave fis; precesque nostras,

Oramus, cave despuas, * ocelle,

20 Ne poenas Nemesis reposcat a te.

Est vehemens Dea, laedere hanc caveto.

AD LESBIAM. XLVIII.

lle mi par esse Deo videtur,

Ille, si fas est, superare Divos»Qui sedens adversus identidem teSpectat, & audit

5 Dulce ridentem, misero quod omneisEripit sensus mihi: nam simul teLesbia adspexi, nihil est super mi* * *

Lingua sed torpet, tenuis sub artusio Flamma demanat, sonitu fuopteTintinant aures, gemina tegunturLumina nocte.

Otium, Catulle, tibi molestum est;

Otio exultas, nimiumque gestis.

15 Otium reges prius, & beatasPerdidit urbeis.