Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
39
JPEG-Download
 

CATULLI LIBER.

133 Concubine nuceis da.

Sordebam tibi, villiceConcubine, hodie atque heri.

Nunc tuum cinerariusTondet os. miser, ah miser140 Concubine,nuceis da.

Diceris male te a tuisUnguentate glabris mariteAbstinere; sed abstine.

Io Hymen Hymenaee io,

Io Hymen Hymenaee.

Scimus haec tibi, quae licent,

Sola cognita: sed maritoIsta non eadem licent.

Io Hymen Hymenaee io,jyo Io Hymen Hymenaee.

Nupta tu quoque, quae tuusVir petet, cave ne neges,

Ne petitum aliunde eat.

Io Hymen Hymenaee io,

155 Io Hymen Hymenaee.

En tibi domus ut potens,

Et beata viri tui,

Quae tibi, sine, serviat:

Io Hymen Hymenaee io,

160 Io Hymen Hymenaee.

Usque dum tremulum movensCana tempus anilitasOmnia omnibus annuit.

Io Hymen Hymenaee io,

165 Io Hymen Hymenaee,