Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
47
JPEG-Download
 

47

CATULLI LIBER.

Patria, bonis, amicis, genitoribus abero ?

60 Abero foro, palaestra, stadio - & gymmasiis ?

Miser, ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.Quod enim genus figurae est, ego non quod habuerim ?Ego mulier? ego adulescens, ego ephebus, ego puer,Ego gymnas! fui fios , ego eram decus olei.

6y Mihi januae frequentes, mihi limina tepida,

Mihi floridis corollis redimita domus erat,

Linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.

Egone Deüm ministra, & Cybeles famula ferar?

Ego Maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero ?

70 Ego viridis algida Idae nive amicta loca colam ?

Ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,

Ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?

Jam jam dolet, quod egi, jam jamquepcenitet.

Roseis ut huic labellis palans sonitus abiit,

75 Geminas Deorum ad aureis nova nuncia referens,

Ibi juncta juga resolvens Cybele leonibus ,

Laevumque pecoris hostem stimulans, ita loquitur:Agedum , inquit, age ferox, i, face ut hinc furoribus ,Face ut hinc furoris ictu reditum in nemora ferat,

So Mea libere nimis qui fugere imperia cupit.

Age, caede terga cauda, tua verbera patere :

Face cuncta mugienti fremitu loca retonent:

Rutilam ferox torosa cervice quate jubam.

Ait haec minax Cybelle, religatque juga manu,

S5 Ferus ipse fefe adhortaris rapidum incitat animum 3Vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.

At ubi ultima albicantis loca litoris adiit,

Tenerumque vidit Atyn prope marmora pelagi,

Facit impetum, ille demens fugit in nemora fera.