5V CATULLI LIBER.
Indomitos in corde gerens Ariadna furores:yy Necdum etiam seseque sui tum credidit esse,
Utpote fallaci quae tum primum excita somnoDesertam in sola miseram se cernit arena.
Immemor at juvenis fugiens pellit vada remis ,Inrita ventosae linquens promissa procellae.
60 Quem procul ex alga moestis Minois ocellis,
Saxea ut effigies bacchantis prospicit Evoe,Prospicit, & magnis curarum fluctuat undis,
Non flavo retinens subtilem vertice mitram,
Non contecta levi velatum pectus amictu,
6 y Non tereti strophio lactanteis vincta papillas:Omnia quae toto delapsa e corpore passimIpsius ante pedes fluctus falis adindebant.
Sed neque tum mitrae, neque tum fluitantis amictusIlla vicem curans, toto ex te pectore, Theseu,
70 Toto animo, tota pendebat perdita mente.
Ah miseram assiduis quam luctibus externavitSpinosas Erycina serens in pectore curas!
Illa tempestate ferox, & tempore TheseusEgressus curvis e litoribus Piraei,
75 Attigit injusti regis Gortynia tecta.
Nam perhibent olim crudeli peste coactamAndrogeoneae poenas exsolvere caedis,
Electos juvenes, simul & decus innuptarumCecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
80 Queis augusta malis quum moenia vexarentur,
Ipse suum Theseus pro caris corpus AthenisProjicere optavit potius, quam talia CretamFunera Cecropiae, ne flinera, portarentur,-