CATULLI LIBER.
AD CALVUM DE QUINTILIA. XC.
i quicquam mutis gratum acceptumve sepulcrisAccidere a nostro, Calve, dolore potest,Quo desiderio veteres renovamus amores,Atque olim missas flemus amicitias;
5 Certe non tanto mors immatura dolori estQuintiliae, quantum gaudet amore tuo.
IN ^MILIUM. X C I.
on , ita me Dii ament, quicquam referre putavi,Utrumne os, an culum olfacerem vEmilio.Nil immundius hoc, nihiloque immundius il-Verum etiam culus mundior, & melior. [ lud :
5 N am sine dentibus est: hoc denteis selquipedaleis,Gingivas vero ploxemi habet veteris.
Praeterea rictum, qualem defessus in aestumMeientis mulae cunnus habere solet.
Hic futuit multas, & se facit esse venustum;io Et non pistrino traditur, atque asino ?
Quem si qua adtingit, non illam posse putemusiTgroti culum lingere carnificis ?
IN VETTIUM. XCII.
N te , si in quenquam, dici pote, putide Vetti,Id quod verbosis dicitur, & fatuis.
Ista cum lingua, si usus veniat tibi, possisCulos & crepidas lingere carbatinas.
Lij