Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
85
JPEG-Download
 

CATULLI LIBER. 85

INFERIA AD FRATRIS TUMULUM.

X C V.

ultas per genteis,& multa per aequora vectusAdvenio has miseras, frater, ad inferias ;Ut te postremo donarem munere mortis,

Et mutum nequicquam alloquerer cinerem ;

5 Quandoquidem fortuna mihi te te abstulit ipsum:Heu miser indigne frater adempte mihi!

Nunc tamen interea, prisco quae more parentumTradita sunt tristeis munera ad inferias,

Accipe , fraterno multum manantia fletu ;

10 Atque in perpetuum, frater, ave, atque vale.

AD CORNELIUM X C V I.

1 quicquam tacito commissum est fido ab ami-Quoius fit penitus nota fides animi; [ co,

Meque esse invenies illorum jure sacratum,Corneli, & factum me esse puta Harpocratem.

AD SILONEM. XCVII.

u t fodes mihi redde decem sestertia, Silo,Deinde esto quamvis saevus & indomitus;Aut, si te nummi delectant, desine, quaeso,Leno esse, atque idem saevus & indomitus,.

liij