102 'ALBII TIBULLI
Quem referent Musae, vivet; dum robora tellus,
60 Dum coelum stellas, dum vehet amnis aquas.
At qui non audit Musas, qui vendit amorem,
Idaeae currus ille sequatur Opis;
Et tercentenas erroribus expleat urbes ;
Et secet ad Phrygios vilia membra modos.
6$ Blanditiis vult esse locum Venus ipsa: querelisSupplicibus, miseris fletibus illa favet.
Haec mihi, quae canerem Titio, Deus edidit ore;
Sed Titium conjunx haec meminisse vetat.
O fuge te tenerae puerorum credere turbae: !
70 Nam caussam justi semper amoris habent.
Hic placet, angustis quod equum compescit habenisHic placidam niveo pectore pellit aquam.
Hic, quia fortis adest audacia, cepit: at illiVirgineus teneras stat pudor ante genas.
71 Pareat ille suae : vos me celebrate magistrum ,
Quos male habet multa callidus arte puer.Gloria cuique sua est : me, qui spernentur amantes,Consultent: cunctis janua nostra patet.
Tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem80 Deducat juvenum sedula turba senem.
Heu , heu, quam lento Marathus me torquet amore !
Deficiunt artes, deficiuntque doli.
Parce puer, quaeso, ne turpis fabula fiam ,
Cum mea ridebunt vana magisteria.
/