110 ALBII TIBULLI
Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbesAlba Palaestino sancta columba Syro ?
Utque maris vastum prospectet turribus aequor20 Prima ratem ventis credere docta Tyros ?
Qualis &, arentes cum findit Sirius agros,
Fertilis aestiva Nilus abundet aqua?
Nile pater, quinam postum te dicere caussa,'
Aut quibus in terris occuluisse caput ?
25 Te propter nullos tellus tua postulat imbres,
Arida nec pluvio supplicat herba Jovi.
Te canit, atque suum pubes miratur OsirimBarbara, Memphitem plangere docta bovem,’
Primus aratra manu solerti fecit Osiris,
30 Et teneram ferro sollicitavit humum.
Primus inexpertae commisit semina terrae,
Pomaque non notis legit ab arboribus.
Hic docuit teneram palis adjungere vitem:
Hic viridem dura caedere falce comam.
3 5 Illi jucundos primum matura saporesExpressa incultis uva dedit pedibus.
Ille liquor docuit voces inflectere cantu,
Movit & ad certos nescia membra modos.
Bacchus & agricolae magno confecta labore40 Pectora tristitiae dissoliienda dedit.
Bacchus & afflictis requiem mortalibus adfert,Crura licet dura compede pulsa so nent.
Non tibi sunt tristes curae, nec luctus Osiri:
Sed chorus, & cantus, & levis aptus Amor.
45 Sed varii flores, & frons redimita corymbis,
Fusa sed ad teneros lutea palla pedes,