1 12
ALBII TIBULLI
i o Saepeque mutatas disposuisse comas ?
Quid fuco splendente genas ornasse ? quid unguesArtificis docta fubsecuiste manu ?
Frustra jam vestes, frustra mutantur amictus,
Ansaque compressos colligat arcta pedes.
15 Ipsa placet, quamvis inculto venerit ore,
Nec nitidum tarda comserit arte caput.
Num te carminibus, num te pallentibus herbisDevovit tacito tempore noctis anus ?
Cantus vicinis fruges traducit ab agris:
2o Cantus & iratae detinet anguis iter:
Cantus & e curru Lunam deducere tentat,
Et faceret, si non aera repulsa sonent.
Quid queror heu misero carmen nocuisse ? quid herbasForma nihil magicis utitur auxiliis.
25 Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisseOscula, sed femori conseruisse femur.
Nec tu difficilis puero tamen esse memento,Persequitur poenis tristia facta Venus.
Munera ne poscas : det munera canus amator,
30 Ut foveas molli frigida membra sinu.
Carior est auro juvenis, cui levia fulgentOra , nec amplexus aspera barba terit.
Huic tu candentes humero suppone lacertos jEt regum magnae despiciantur opes.
35 At Venus inveniet puero succumbere surtim
Dum tumet, & teneros conserit usque sinus;
Et dare anhelanti pugnantibus humida linguisOscula , & in collo figere dente notas.
Non lapis hanc, gemmaeque juvent, quae frigore sola
qo