ALBII TIBULLI
Verba potest, justos aut reperire pedes.
* Duo hredisticha ex E-legia sequentihuc suum inlocum tran-stulit Jos.Scarliger.
* Acer Amor, fractas utinam tua tela sagittasSi licet, exstinctas adspiciamque faces.
111 Tu miserum torques, tu me mihi dira precariCogis, & insana mente nefanda loqui.
At tu ( nam Divum servat tutela poetas)Praemoneo , vati parce, puella, sacro :
Ut Messalinum celebrem, cum praemia belli
120 Ante suos currus oppida victa feret.
Ipse gerens laurus, lauro devinctus agrestiMiles io, magna voce, triumphe canet.Tum Messala meus pia det spectacula turbae,
Et plaudat curru praetereunte pater.
125 Adnue : sic tibi sint intonsi, Phoebe , capilli 1Sic tua perpetuo sit tibi casta foror.
ELEGIA VI.
astra Macer sequitur, tenero quid siet AmoriSit comes - & collo fortiter arma gerat.
Et, seu longa virum terrae via, seu vaga ducentjEquora, cum telis ad latus ire volet;
5 Ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit:
Atque iterum erronem sub tua signa voca.
Quod si militibus parces, erit hic quoque milesIpse, levem galea qui sibi portet aquam.
Castra peto r valeatque Venus, valeantque puellae.10 Et mihi sunt vires, & mihi facta tuba est.
Magna loquor, sed magnifice mihi magna locutoExcutiunt clausie fortia verba fores.